monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , VII. <<< >>> IX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., VIII.
1 Guntchramnus vero Boso cum exosus reginae haberetur, coepit per episcopos ac proceres discurrere, et veniam misero precari quam ante despexerat.2 Nam cum rex Childebertus esset iunior, Brunichildem reginam saepe conviciis atque improperiis lacessibat, sed et iniuriis quae ei ab adversis inferebantur, fautor exstiterat.3 Sed et rex ad ulciscendam iniuriam genitricis, iussit eum persequi, atque interfici: ille vero cum se cerneret positum in discrimine, Viridunensem ecclesiam petiit, per Agericum prorsus episcopum, qui erat regis pater ex lavacro, veniam impetrare confidens.4 Tunc pontifex ad regem properat, deprecaturque pro eo: cui Rex cum negare nequiret quae petebat, ait: Veniat coram nobis, et datis fideiussoribus in praesentia patrui mei, quidquid illius iudicium decreverit, exsequamur.5 Tunc adductus ad locum ubi rex morabatur, nudatus armis, ac per manicas tentus, ab episcopo repraesentatur regi.6 Ad cuius provolutus pedes, ait: Peccavi tibi ac genitrici tuae, non obediendo praeceptionibus vestris sed agendo contra voluntatem vestram atque utilitatem publicam; nunc autem rogo, ut indulgeatis malis meis, quae contra vos gessi.7 Rex autem iussit eum elevari a terra, et posuit in manu episcopi, dicens: Sit penes te, sancte sacerdos, donec in praesentiam Guntchramni regis adveniat.8 Et iussit eum discedere.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.123 hab1092.46