monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , V. <<< >>> VII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., VI.
1 Fuit eo anno in urbe Turonica Desiderius nomine, qui se magnum quemdam esse dicebat, asserens se multa posse facere signa.2 Nam et nuntios inter se, atque Petrum Paulumque apostolos discurrere iactitabat: ad quem, quia praesens non eram, rusticitas populi multa confluxerat, deferentes secum caecos et debiles, quos non sanctitate sanare, sed errore necromantici ingenit quaerebat illudere.3 Nam hos qui erant paralytici, aut alia impediti debilitate, iubebat valide extendi, ut quos virtutis divinae largitione dirigere non poterat, quasi per industriam restauraret.4 Denique apprehendebant pueri eius manus hominum, alii vero pedes, tractosque diversas in partes, ita ut nervi putarentur abrumpi: cum non sanarentur, dimittebantur exanimes.5 Unde factum est, ut in hoc supplicio multi spiritum exhalarent; tantumque miser elatus erat, ut minorem se beatum Martinum esse diceret, se vero apostolis coaequaret.6 Nec mirum, si hic similem se dicat apostolis, cum ille auctor nequitiae, a quo ista procedunt, Christum se in fine saeculi fassurus sit.7 Nam de hoc animadversum est, ut superius diximus, errore necromanticae artis fuisse imbutum.8 Quia, ut asserunt qui eum viderunt, cum quisque de eo procul et abdite quidquam locutus fuisset mali, coram populo astante improperabat, dicens: Quia hoc et illud de me effatus est, quae sanctitate mea erant indigna.9 Et quo alio nisi nuntiantibus daemoniis id cognoscebat? Habebat autem cucullum ac tunicam de pilis caprarum, et in praesenti quidem abstinens erat a cibis et potu; clam autem cum in diversorium venisset, ita infarcibat in ore, ut minister non occurreret tantum poscenti porrigere.10 Sed detecta dolositate eius, et a nostris deprehensa, eiectus est extra urbis terminum.11 Nec cognovimus deinceps quo abisset; dicebat tamen civem se esse Burdegalensem.12 Nam et ante hos septem annos fuit et alius magnus valde seductor, qui multos decepit dolositate sua.13 Hic enim colobio indutus erat, amictus desuper sindone, crucem ferens, de qua dependebant ampullulae, quas dicebat oleum sanctum habere.14 Aiebat enim se de Hispaniis adventare, ac reliquias beatissimorum martyrum Vincentii levitae, Felicisque martyris exhibere.15 Sed cum iam vespere ad basilicam sancti Martini Turonis advenisset, et nos in convivio resideremus, mandatum misit, dicens: Occurrant reliquiis sanctis.16 Cui nos, quia hora iam praeterierat, diximus: Requiescant beatae reliquiae super altarium, donec mane procedamus ad occursum earum.17 Sed hic primo diluculo consurgens, nec exspectatis nobis, advenit cum cruce sua, et in cellula nostra adfuit.18 Stupefactus ego, et admirans levitatem, interrogo, quid haec sibi velint.19 Respondit quasi superbus et inflata voce: Meliorem, inquit, occursum nobis exhibere debueras.20 Sec haec ego in aures Chilperici regis ingeram: ille autem ulciscetur despectionem meam.21 Et ingressus in oratorium, me postposito, ipse capitellum unum, atque alterum, ac tertium dicit; ipse orationem profert, et ipse consummat, elevataque iterum cruce abiit.22 Erat enim ei et sermo rusticus, et ipsius linguae latitudo turpis atque obscoena; sed nec de eo sermo rationabilis procedebat: qui usque Parisios accessit.23 His enim diebus Rogationes publicae celebrabantur, quae ante sanctum Dominicae Ascensionis diem agi solent.24 Factum est autem, ut procedente Ragnemodo pontifice cum populo suo, et loca sancta circumeunte, ut et hic cum cruce sua adveniens, inusitatum populis exhibens indumentum, adiunctisque publicanis ac rusticis mulieribus, et iste chorum suum faceret, et quasi cum sua multitudine loca sancta circumire tentat.25 Haec cernens episcopus, misit archidiaconum suum, dicens: Si reliquias sanctorum exhibes, pone eas paululum in basilica, et nobiscum celebra dies sanctos; decursa autem solemnitate, proficisceris in viam tuam.26 At ille parvipendens quae ab archidiacono dicebantur, coepit episcopum conviciis ac maledictionibus prosequi.27 Sacerdos vero intelligens eum esse seductorem, iussit eum recludi in cellulam.28 Perscrutatisque cunctis quae habebat, invenit cum eo sacculum magnum plenum de radicibus diversarum herbarum; ibique et dentes talpae, et ossa murium, et ungues atque adipes ursinos.29 Vidensque haec maleficia esse, cuncta iussit in flumen proiici, ablataque ei cruce, iussit eum a termino Parisiacae urbis excludi.30 Sed hic iterum facta altera cruce, coepit quae gesserat exercere; captusque ab archidiacono, et catenis vinctus, iussus est custodiri.31 His diebus Parisios adveneram, et ad basilicam beati Iuliani martyris metatum habebam.32 Nocte igitur insequenti erumpens miser iste de custodia, cum ipsis quibus erat nexus catenis ad antedictam basilicam sancti Iuliani properat: atque in pavimento in loco quo ego stare eram solitus, ruit, ac sopore vinoque oppressus obdormivit.33 Nos vero ignari facti, media surgentes nocte ad reddendas Domino gratias, invenimus eum dormientem: de quo tantus foetor [Al. paedor] egrediebatur, ut omnium cloacarum atque secessuum foetores foetor ille devicerit.34 Sed nec nos prae hoc foetore in basilicam sanctam ingredi poteramus.35 Accedens vero unus clericorum, clausis naribus eum excitare nititur, nec potuit, ita enim erat miser madefactus vino.36 Tunc quatuor accedentes clerici, levantes eum inter manus, in unum angulum basilicae proiecerunt; et exhibentes aquas, abluto pavimento, resperso etiam berbulis odoratis, sic ingressi sumus explere cursum: nunquam tamen nobis psallentibus potuit excitari, donec dato terris die altius solis lampas ascenderet: dehinc excusatum reddidi sacerdoti.37 Convenientibus autem episcopis apud urbem Parisiacam, dum haec in convivio narraremus, ipsum pro castigationis gratia adesse praecipimus.38 Quo astante, elevatis Amelius Beorretanae urbis episcopus oculis, cognoscit eum suum esse famulum, sibique per fugam dilapsum, et sic excusatum receptum reduxit in patriam.39 Multi enim sunt qui has seductiones exercentes populum rusticum in errorem ponere non desistunt: de quibus, ut opinor, et Dominus in Evangelio ait, Consurgere in novissimis temporibus pseudochristos, et pseudoprophetas, qui dantes signa et prodigia, etiam electos in errorem inducant (Matth. XXIV, 24).40 De his ista sufficiant: nos potius ad propositum redeamus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.123 hab1092.46
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , V. <<< >>> VII.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VI.