monumenta.ch > Gregorius Turonensis > V.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , IV. <<< >>> VI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., V.
1 Prodigia quoque multa dehinc apparuerunt.2 Nam vasa per domos diversorum, signis nescio quibus charaxata sunt, quae res nullo unquam modo, aut eradi potuit, aut deleri.3 Incoeptum est autem hoc prodigium ab urbis Carnotenae territorio, et veniens per Aurelianensem, usque Burdegalensem terminum peraccessit, non praetermittens ullam urbem quae fuit in medio.4 In vineis vero mense octavo transacta vindemia, palmites novos cum uvis deformatis aspeximus.5 In aliis arboribus frondes novae, et nova visa sunt poma.6 Radii a parte Aquilonis apparuerunt.7 Asserebant nonnulli vidisse se serpentes ex nube delapsos.8 Alii affirmabant villam cum casis et hominibus subitanea internecione evanuisse; et multa alia signa apparuerunt, quae aut regis obitum annuntiare solent, aut regionis excidium.9 Vindemia eo anno tenuis, aquae validae, pluviae immensae, flumina quoque granditer adaucta fuerunt.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.123 hab1092.46