monumenta.ch > Gregorius Turonensis > III.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , II. <<<     >>> IV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., III.

1 Interea advenit festivitas sancti Marcelli, quae apud urbem Cabillonensem mense septimo celebratur, et Guntchramnus rex adfuit.2 Verum ubi peractis solemnibus, ad sacrosanctum altarium communicandi gratia accessisset, venit quidam quasi aliquid suggesturus.3 Qui dum properat contra regem, culter ei de manu dilabitur, apprehensoque repente, alium cultrum evaginatum in manu eius reperiunt.4 Nec mora, eductus a basilica sancta, vinctus, et tormentis addictus, confitetur se emissum ad interficiendum regem, dicens: Sic enim tractavit qui me misit.5 Quia cognovit rex multorum in se odia aggregata, et suspectus ne percutiatur, omnino se a suis vallari praecipit: nec reperitur aditus qualiter ad eum cum gladiis possit accedere, nisi in ecclesia, in qua securus et nihil metuens stare dignoscitur, transverberetur.6 Sed et his de quibus locutus fuit apprehensis, multis interemptis, hunc verberatum plagis dimisit vivum, quia nefas putavit, si is qui ab ecclesia eductus fuerat, truncaretur.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.46

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik