monumenta.ch > Gregorius Turonensis > II.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , I. <<<     >>> III.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., II.

1 Eo anno beatissima Radegundis ab hoc mundo migravit.2 Quae magnum planctum in monasterio quod constituerat dereliquit.3 Fuique et ego praesens ad eam sepeliendam.4 Obiit autem mense sexto, tertia decima die mensis, sepulta post triduum.5 Quae autem ibi ipsa die virtutes apparuerunt, et qualiter fuerit funerata, in libro Miraculorum plenius scribere studui.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.46