monumenta.ch > Gregorius Turonensis > I.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., , INCIPIUNT CAPITULA LIBRI NONI. <<< >>> II.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER NONUS., I.
1 Igitur post mortem Leuvichildi Hispanorum regis, Richaredus filius eius foedus iniit cum Goisvintha relicta patris sui, eamque ut matrem suscepit.2 Haec enim erat mater Brunichildis reginae, matris Childeberti iunioris.3 Richaredus vero de alia uxore erat filius Leuvichildi.4 Denique cum noverca habito consilio, legatos ad Guntchramnum regem, atque Childebertum dirigit, dicens: Pacem habete nobiscum, et ineamus foedus, ut adiuti praesidio vestro, cum necessitas poposcerit, simili nos conditione, intercedente charitate, muniamus.5 Venientes vero legati, qui ad Guntchramnum regem directi erant, apud Matascense oppidum iussi sunt residere: ibique transmissis viris rex causas cognovit, sed recipere noluit verba eorum.6 Unde talis postmodum inter eos inimicitia pullulavit, ut ad civitates Septimaniae nullum de regno eius transire permitterent.7 Hi vero qui ad Childebertum regem venerunt, cum charitate recepti sunt: datisque muneribus, accepta pace, cum muneribus sunt regressi.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.46