monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XLIV. <<<     >>> XLVI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XLV.

1 Cum autem legati de Hispaniis crebro ad regem Guntchramnum venirent, et nullius pacis gratiam obtinere potuissent, sed magis inimicitia pullularet, rex Guntchramnus Albigensem urbem nepoti suo Childeberto reddidit.2 Quod cernens Desiderius dux, qui maxime in eiusdem urbis territorio meliora facultatis suae condiderat; timens ne ultio expeteretur ab eo propter antiquam inimicitiam, quod aliquando in eadem civitate exercitum gloriosae memoriae Sigiberti regis graviter affecisset, cum Tetradia uxore sua, quam Eulalio tunc Arverno comiti abstulerat, in termino Tolosano cum rebus omnibus transiens exercitum commovet, et contra Gotthos abire disponit, divisis prius, ut ferunt, rebus inter filios et coniugem: assumptoque secum Austrovaldo comite, Carcassonam petiit.3 Praeparaverant enim se hoc audito urbis illius cives, quasi resistere volentes: audierant autem de his prius.4 Denique inito bello fugere Gotthi coeperunt, et Desiderius cum Austrovaldo a tergo caedere hostem.5 Illis quoque fugientibus, hic cum paucis ad urbem accessit: lassati enim fuerant equites [Al. equi] sociorum.6 Tunc ad portam urbis accedens, vallatus a civibus qui intra muros erant, interfectus est cum his omnibus qui eum fuerant prosecuti: ita ut vix pauci exinde quodammodo evaderent, qui rem, ut gesta fuerat, nuntiarent.7 Austrovaldus vero audiens Desiderium mortuum, de via regressus ad regem perrexit, qui mox in eius locum dux statuitur.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.45

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik