monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XLIII. <<< >>> XLV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XLIV.
1 Fredegundis vero quasi ex nomine filii sui, legatos ad Guntchramnum regem dirigit.2 Qui reserata petitione, accepto responso, valedicentes abscedunt; sed nescio quibus causis paululum apud metatum suum remorati sunt.3 Mane autem facto, procedente rege ad matutinas, ac praeeunte cereo, visus est homo quasi ebrius in angulo oratorii dormitare, accinctus gladio, cuius hasta pariete sustentabatur.4 Hoc viso rex exclamavit, dicens non esse simpliciter, hominem sub hoc horrore noctis tali in loco quiescere.5 Oppressus autem, et loris revinctus, interrogabatur quid sibi haec vellent quae ageret.6 Nec mora supplicio subditus, dicit se a legatis qui advenerant emissum fuisse, ut rex deberet interfici.7 Denique apprehensi legati Fredegundis, nihil de his quae interrogati sunt confitentur, dicentes: Nos nihil ad aliud missi, nisi ut legationem quam suggessimus deferremus.8 Tunc hominem illum diversis plagis affectum, et carceri mancipatum, legatos per diversa loca exsilio condemnari praecipit.9 Manifestissime enim patuit sub hoc dolo a Fredegunde fuisse directos, ut regem interficere deberent.10 Quod misericordia Domini non permisit: inter quos Baddo senior habebatur.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.44
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik