monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XLII. <<<     >>> XLIV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XLIII.

1 Anno quoque duodecimo Childeberti regis, Nicetius Arvernus rector Massiliensis Provinciae et reliquarum urbium, quae in illis partibus ad regnum regis ipsius pertinebant, est ordinatus.2 Antestius vero in Andegavo a rege Guntchramno dirigitur, multis ibidem damnis affligens eos, qui in morte Domnolae uxoris Nectarii misti fuerunt : resque Bepoleni, eo quod fuerit huius caput sceleris, in fiscum redigens, Namnetas accessit, ac lacessere Nonnichium episcopum coepit, dicens : Quia filius tuus in hoc facinore est admistus, ut dignas pro commissis suis poenas luat meritum exigit.3 Sed puer conscientia accusante territus, ad Chlotharium filium Chilperici aufugit.4 Antestius vero acceptis fideiussoribus ab episcopo, ut in praesentia regis adesset, Santonas venit.5 Sonus autem his diebus exierat, quod Fredegundis occultos in Hispanias nuntios dirigeret, eosdem a Palladio Santonicae urbis episcopo clam susceptos, et inantea transmissos fuisse.6 Erant autem eo tempore dies Quadragesimae sanctae, et episcopus in insulam maris, orationis causa secesserat.7 Secundum consuetudinem autem, dum ad Dominicae Coenae festa ad ecclesiam suam populo exspectante rediret, ab Antestio in via vallatur. Qui [Forte cui] nec discussa rei veritate dicebat : Non ingredieris urbem, sed exsilio condemnaberis, quia suscepisti nuntios inimicae domini nostri regis.8 At ille : Nescio, ait, quid loquaris.9 Tamen quia dies sancti imminent, accedamus ad urbem, decursisque solemnitatum sanctarum festis, postea quaecunque volueris oppone, rationem a me accipies : quia quod reputas nihil est.10 At ille : Nequaquam, inquit, sed non attinges limina ecclesiae tuae, quia infidelis apparuisti domino nostro regi.11 Quid plura? tenetur in via episcopus, domus ecclesiae describitur, resque diripiuntur.12 Cives cum homine obtinere non queunt, ut saltem vel celebrata solemnitate paschali discutiatur.13 Hisque supplicantibus, et illo renitente, tandem patefacit vulnus quod latebat in pectore.14 Si, inquit, domum quam intra territorii Biturici terminum habere dignoscitur, meae ditioni facta venditione subdiderit, quae flagitatis facio: alioquin non effugiet manus meas, nisi trudatur in exsilium.15 Metuit negare episcopus: scripsit, subscripsitque, ac tradidit agrum; et sic datis fideiussoribus de praesentia sua ante regem, in civitatem ingredi permissus est.16 Transactis igitur diebus sanctis, ad regem pergit: adfuit et Antestius, sed nihil de his quae opponebat episcopo, potuit approbare.17 Episcopus autem ad urbem redire iubetur, et usque ad synodum futuram dilatatur, si forte aliqua de his quae opponebantur, evidentius possint agnosci.18 Adfuit et Nonnichius episcopus, qui datis multis muneribus abscessit.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.44