monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XLI. <<<     >>> XLIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XLII.

1 Dum a Fredegunde Beppolenus dux valde fatigaretur, nec iuxta personam suam ei honor debitus impenderetur, cernens se despici, ad Guntchramnum regem abiit.2 A quo accepta potestate ducatus super civitates illas, quae ad Chlotharium Chilperici regis filium pertinebant, cum magna potentia pergit; sed a Rhedonicis non est receptus.3 Andegavis vero veniens, multa mala ibidem gessit, ita ut annonas, foenum, vinum, et quidquid reperire potuisset in domibus civium ad quas accesserat, nec exspectatis clavibus, disruptis ostiis devastaret; multosque de habitatoribus loci caedibus affecit protrivitque; Domigisilo quoque metum intulit, sed pacificatus est cum eo.4 Accedens autem ad urbem dum epularetur cum diversis in tristega, subito effracto pulpito domus, vix semivivus evasit, multis debilitatis, in eisdem tamen malis perdurans quae prius gesserat.5 Multa tunc et Fredegundis in regno filii sui de rebus eius evertit.6 Ipse quoque ad Rhedonicos rediens, et eos regi Guntchramno subdere cupiens, filium suum in hoc loco reliquit.7 Qui non multo intercedente tempore, irruentibus Rhedonicis interemptus est cum multis honoratis viris.8 Hoc anno multa signa apparuerunt : nam mense septimo arbores visae sunt floruisse, sed et multae quae prius poma habuerant, nova dederunt, quae usque ad Natalis Dominici tempora in ipsis arboribus habitae sunt.9 Fulgor per coelum in modum serpentis cucurrisse visus est.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.44