monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XL. <<<     >>> XLII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XLI.

1 Cum autem per totam terram sonus ille percurreret Praetextatum episcopum a Fredegunde fuisse interfectum, illa quoque quo facilius detergeretur a crimine, apprehensum puerum caedi iussit vehementer, dicens : Tu hoc blasphemium super me intulisti, ut Praetextatum urbis Rothomagensis episcopum gladio appeteres.2 Et tradidit eum nepoti ipsius sacerdotis.3 Qui cum eum in supplicio posuisset, omnem rem evidenter aperuit, dixitque : A regina enim Fredegunde centum solidos accepi, ut hoc facerem; a Melantio vero episcopo, quinquaginta; et ab archidiacono civitatis, alios quinquaginta; insuper et promissum habui, ut ingenuus fierem, sicut et uxor mea.4 In hac voce illius, evaginato homo ille gladio praedictum reum in frusta concidit.5 Fredegundis vero Melantium, quem prius episcopum posuerat, ecclesiae instituit.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.44