monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XL.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XXXIX. <<<     >>> XLI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XL.

1 Fuit autem et in urbe Turonica Pelagius quidam, in omni malitia exercitatus, nullum iudicem metuens, pro eo quod iumentorum fiscalium custodes sub eius potestate consisterent.2 Ob hoc furta, superventa, pervasiones, caedes, diversaque scelera, tam in fluminibus quam in terris, agere non cessabat.3 Nam plerumque arcessitum, et minacibus lenibusque verbis, ut ab hac malitia desisteret, prohibere volui : sed magis odia quam aliquem fructum iustitiae ab eo recepi, iuxta illud Salomoniacae Sapientiae proverbium: Argue stultum, adiiciet odire te (Prov. IX, 8).4 Nam tantum in me odium miser habebat, ut saepius spoliatis caesisque hominibus sanctae exanimes reliquerit, causas qualiter ecclesiae vel basilicae sancti Martini damna intenderet, inquirens.5 Unde factum est, ut quadam vice venientes homines nostros, atque echinum in vasis deferentes caederet, protereret, ipsaque vasa caperet.6 Quod factum cum comperissem, eum a communione suspendi, non quasi ultor iniuriae meae, sed ut facilius eum ab hac insania redderem emendatum.7 At ille electis duodecim viris, ut hoc scelus peieraret, advenit.8 Sed cum ego nullum vellem sacramentum suscipere, compulsus ab eo, vel a civibus nostris, amotis reliquis, ipsius tantum iuramentum suscepi, iussique eum recipi in communionem.9 Erat autem eo tempore mensis primus.10 Adveniente autem mense quinto, quo prata secari solent, pratum sanctimonialium, quod termino prati sui adhaerebat, pervadit.11 In quo statim ut falcem misit, febre correptus, die tertia spiritum exhalavit.12 Deposuerat enim sibi sepulcrum in basilica sancti Martini vici Condatensis, quod detectum sui eteffractum in frusta reperiunt.13 Sic postea in porticu ipsius basilicae est sepultus; vasa quoque echini, quae peieraverat, post obitum illius ab eius promptuario sunt delata.14 Manifestata est autem virtus beatae Mariae, in cuius basilica miser sacramentum protulit mendax.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.44