monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XXXVIII. <<<     >>> XL.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XXXIX.

1 Eo anno multi episcoporum obierunt.2 Badegisilus vero Cenomannorum episcopus, vir valde saevus in populo, auferens sive diripiens iniuste res diversorum : ad cuius animum acerbum atque immitem coniux accesserat saevior, quae illum in committendis sceleribus, nequissimis consilii stimulis perurgebat.3 Nec praeteribat dies, aut momentum ullum, in quo non aut in spoliis civium, aut in diversis altercationibus grassaretur.4 Quotidie autem cum iudicibus causas discutere, militias saeculares exercere.5 saevire in alios, alios caedibus agere non cessabat, manibus etiam propriis verberare progrediebatur multos, ac dicere : Num ideo quia clericus factus sum, ultor iniuriarum mearum non ero? Sed quid dicam de caeteris, cum nec ipsis quoque germanis parceret, sed ipsos magis exspoliaret? Cum quo nunquam iustitiam de rebus paternis maternisve assequi potuerunt.6 Quinto autem anno episcopatus sui expleto, cum iam sextum ingrediens, epulum civibus cum immensa laetitia praeparasset; a febre correptus, annum quem coeperat protinus morte imminente finivit.7 In cuius locum Bertchramnus Parisiacus archidiaconus subrogatus est.8 Qui multas altercationes cum relicta illius defuncti habuisse probatur, eo quod res, quae tempore Badegisili episcopi ecclesiae datae fuerant, tanquam proprias retinebat, dicens : Militia haec fuit viri mei, et licet invita, tamen cuncta restituit.9 Erat enim ineffabili malitia; nam saepius viris omnia pudenda cum ipsis ventris pellibus incidit, feminis secretiora corporis loca laminis candentibus perussit, sed et multa alia inique gessit, quae tacere melius putavi.10 Obiit et Sabaudus Arelatensis episcopus, in cuius locum Licerius regis Guntchramni referendarius est ascitus.11 Gravis tunc Provinciam ipsam lues depopulata est.12 Obiit et Evantius Viennensis episcopus, in cuius sedem Virus presbyter de senatoribus rege eligente substituitur.13 Multique eo anno sacerdotum ex hoc mundo migraverunt : quod praeterire volui, eo quod unusquisque in urbe sua sui reliquerit monimenta.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.44