monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XXXV. <<< >>> XXXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XXXVI.
1 Igitur apud Childebertum regem Magnovaldus causis occultis ex iussu regis interficitur hoc modo.2 Stante infra Mettensis urbis palatium rege, et Iudum spectante, qualiter animal caterva canum circumdatum fatigabatur, Magnovaldus arcessitur.3 Qui veniens, et nesciens quae agenda erant, cum reliquis dissolutus risu, prospicere pecudem coepit.4 At is cui iussum fuerat, cum videret eum spectaculo intentum, librata securi, caput eius illisit; qui cecidit et mortuus est, ac per fenestram domus proiectus, a suis sepultus est, resque eius protinus direptae, et aerario publico, quantum repertum est, sunt illatae.5 Autumabant tamen quidam, eo quod post mortem fratris diversis plagis coniugem affectam interfecisset, et uxorem fratris ascisset toro, exstitisse causam qua interimeretur.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.44