monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XXXIV. <<< >>> XXXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XXXV.
1 Legati de Hispaniis ad regem Guntchramnum venerunt cum multis muneribus, pacem petentes, sed nihil certi accipiunt in responsis.2 Nam anno praeterito, cum exercitus Septimaniam debellasset, naves quae de Galliis in Galliciam abierant, ex iussu Leuvichildi regis vastatae sunt, res ablatae, homines caesi atque interfecti, nonnulli captivi abducti sunt.3 Ex quibus pauci quodammodo scaphis erepti, patriae quae acta fuerant nuntiaverunt.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.44