monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIII. > III. > II. > XXXIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XXXIII. <<<     >>> XXXV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XXXIV.

1 Et quia princeps tenebrarum mille habet artes nocendi; quid de reclausis ac Deo devotis nuper gestum fuerit, pandam.2 Vennocus Britto, presbyterii honore praeditus, cuius in alio libro meminimus, tantae se abstinentiae dedicavit, ut indumento de pellibus tantum uteretur, cibum de herbis agrestibus incoctis sumeret; vini vero tantum vas ad os poneret, quod magis putaretur libare osculo quam haurire.3 Sed cum eidem devotorum largitas frequenter exhiberet vasa hoc plena liquore, didicit, quod peius est, extra modum haurire, et in tantum dissolvi potione, ut plerumque ebrius cerneretur: unde factum est, ut invalescente temulentia, tempore procedente, a daemonio correptus, per energiam vexaretur, in tantum ut accepto cultro, vel quodcunque genus teli, vel lapidem, aut fustem potuisset arripere, post homines insano furore discurreret; unde necessitas exegit, ut catenis vinctus custodiretur in cellula.4 In hac quoque damnatione per duorum annorum spatia debacchans, spiritum exhalavit.5 Alius quoque Anatolius Burdegalensis, puer, ut ferunt, annorum duodecim, cum esset famulus cuiusdam negotiatoris, petiit sibi ad reclusionem licentiam tribui.6 Sed resistente diu domino, putans eum in hoc tepescere, atque implere non posse in hac aetate, quod nitebatur appetere, tandem victus precibus famuli facultatem tribuit, ut id quod flagitabat impleret.7 Erat autem ibi crypta ab antiquis transvoluto (Gallice voute) elegantique opere exposita, in cuius angulo erat cellula parva de quadratis lapidibus clausa, in quam vix unus stans homo recipi posset.8 In hanc cellulam puer ingreditur; in hac per octo aut eo amplius annos commoratus, tenui cibo potuque contentus, vigiliis orationibusque vacabat.9 Posthaec pavorem validum perpessus, clamare coepit, intrinsecus se torqueri.10 Unde factum est, ut adiuvante eum, ut credo, diabolicae partis militia, amotis quadris quibus conclusus tenebatur, elideret parietem in terram, collidens palmas, et clamans se a sanctis Dei peruri.11 Cumque diutissime in hac insania teneretur, et sancti Martini crebrius confiteretur nomen, ac diceret se potius ab eo quam a sanctis aliis cruciari, Turonis adducitur.12 Sed malus spiritus, credo, ob virtutem atque magnitudinem sancti compressus, nequaquam hominem mutilavit.13 Nam in loco ipso per anni curriculum degens, cum nihil mali pateretur, regressus est: sed rursus quibus caruerat, incurrit.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.44