monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XXXII. <<<     >>> XXXIV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XXXIII.

1 Exstitit autem in his diebus apud urbem Parisiacam mulier, quae diceret incolis: Fugite ab urbe, et scitote eam incendio concremandam.2 Quae cum a multis irrideretur, quod haec aut sortium praesagio diceret, aut vana aliqua somniasset, aut certe daemonii meridiani (V. lib. IV de Mir. S. Martini, cap. 36) haec instinctu proferret, respondit: Nequaquam est ita ut dicitis.3 Nam in veritate loquor, quia vidi per somnium a basilica sancti Vincentii venientem virum illuminatum, tenentem manu cereum, et domos negotiantum ex ordine succendentem.4 Denique post tertiam noctem quod haec mulier est effata, inchoante crepusculo, quidam e civibus accenso lumine, in promptuarium est ingressus, assumptoque oleo ac caeteris quae necessaria erant, abscessit, lumine secus cupellam olei derelicto.5 Erat enim domus haec prima secus portam, quae ad meridiem pandit egressum.6 Ex quo lumine apprehensa domus incendio concrematur, de qua et aliae apprehendi coeperunt.7 Tunc diruente igne super vinctos carceris, apparuit eis beatus Germanus, et comminuens trabem atque catenas, quibus vincti tenebantur, reserato carceris ostio, vinctos abire permisit incolumes.8 Illi vero egressi se ad basilicam sancti Vincentii, in qua sepulcrum habetur beati Antistitis, contulerunt.9 Igitur cum per totam civitatem huc atque illuc flante vento flamma ferretur, totisque viribus regnaret incendium, appropinquare ad aliam portam coepit, in qua beati Martini oratorium habebatur: quod ob hoc aliquando factum fuerat, eo quod ibi lepram maculosi hominis osculo depulisset.10 Vir autem qui eum intextis virgultis in sublime construxerat, confisus in Domino, nec de beati Martini virtute diffisus, se resque suas intra eius parietes ambivit, dicens: Credo enim, et fides mea est, quod repellat ab hoc loco incendium, qui saepius incendiis imperavit, et in hoc loco leprosi hominis cutem osculo medente purgavit.11 Appropinquante enim illuc incendio, ferebantur validi globi flammarum, qui percutientes parietem oratorii, protinus tepescebant.12 Clamabat autem populus viro ac mulieri: Fugite, o miseri, ut evadere possitis.13 Ecce iam ignium pondus super vos deruit; ecce favillae incendii cum carbonibus, tanquam validus imber, ad vos usque distenditur.14 Egredimini ab oratorio, ne cum eodem incendio concrememini.15 At illi orationem fundentes, nunquam ab his vocibus movebantur.16 Sed nec mulier se unquam a fenestra, per quam interdum flammae ingrediebantur, amovit; quae erat spe firmissima de virtute beati antistitis praemunita.17 Tantaque fuit virtus beati pontificis, ut non solum hoc oratorium cum alumni proprii domo salvaret, verum etiam nec aliis domibus quae in circuitu erant, nocere flammis dominantibus permisisset: ibique cecidit incendium, quod ab una parte pontis coeperat desaevire.18 Ab alia vero parte tam valide cuncta conflagravit, ut amnis finem imponeret.19 Verumtamen ecclesiae non sunt adustae cum domibus suis.20 Aiebant enim hanc urbem quasi consecratam fuisse antiquitus, ut non ibi incendium praevaleret, non serpens, non glis apparuisset.21 Nuper autem cum cuniculus pontis emundaretur, et coenum de quo repletum fuerat, auferretur, serpentem gliremque aereum repererunt.22 Quibus ablatis, et glires ibi deinceps extra numerum, et serpentes apparuerunt; et postea incendia perferre coepit.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.44