monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XXXI. <<<     >>> XXXIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XXXII.

1 Multa enim hoc tempore mala gesta sunt.2 Nam Domnola relicta quondam Burgoleni, quae fuit filia Victorii Rhedonensis episcopi, quam Nectarius matrimonio copulaverat, intentionem de vineis cum Boboleno referendario Fredegundis habebat.3 Audiens eam in has vineas advenisse, misit nuntios obtestantes ne ingredi penitus in hanc possessionem praesumeret.4 Quod illa despiciens, et res patris sui fuisse proclamans, ingressa est.5 Tunc ille commota seditione, super eam cum armatis viris irruit: qua interfecta, vineas vindemiavit, resque diripuit, et tam viros quam mulieres, qui cum ea erant, interfecit gladio, nec remansit ex his, nisi qui fuga labi potuit.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.44