monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XXX. <<<     >>> XXXII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XXXI.

1 Dum haec agerentur, et Fredegundis apud Rothomagensem urbem commoraretur, verba amaritudinis cum Praetextato pontifice habuit, dicens venturum esse tempus, quando exsilia in quibus detentus fuerat, reviseret.2 Et ille: Ego semper et in exsilio, et extra exsilium episcopus fui, sum, et ero; nam tu non semper regali potentia perfrueris.3 Nos ab exsilio provehimur, tribuente Deo, in regnum: tu vero ab hoc regno demergeris in abyssum.4 Rectius enim erat tibi, ut relicta stultitia atque malitia, iam te ad meliora converteres, et ab hac iactantia, qua semper ferves, abstrahereris: ut et tu vitam adipiscereris aeternam, et parvulum quem genuisti adducere ad legitimam posses aetatem.5 Haec effatus, cum verba illius mulier graviter acciperet, se a conspectu eius felle fervens abstraxit.6 Adveniente autem Dominicae Resurrectionis die, cum sacerdos ad implenda ecclesiastica officia ad ecclesiam maturius properasset, antiphonas iuxta consuetudinem incipere per ordinem coepit: cumque inter psallendum formulae decumberet, crudelis adfuit homicida, qui episcopum super formulam quiescentem, extracto baltei cultro, sub ascella percutit.7 Ille vero vocem emittens, ut clerici qui aderant adiuvarent, nullius auxilio de tantis adstantibus est adiutus.8 At ille plenas sanguine manus super altarium extendens, orationem fundens, et Deo gratias agens, in cubiculum suum inter manus fidelium deportatus, et in suum lectulum collocatus est.9 Statimque Fredegundis cum Beppoleno duce et Ansoualdo adfuit, dicens: Non oportuerat haec nobis ac reliquae plebi tuae, o sancte sacerdos, ut ista tuo cultui evenirent.10 Sed utinam indicaretur qui talia ausus est perpetrare, ut digna pro hoc scelere supplicia sustineret.11 Sciens autem eam sacerdos haec dolose proferre, ait: Et quis haec fecit, nisi is qui reges interemit, qui saepius sanguinem innocentem effudit, qui diversa in hoc regno mala commisit? Respondit mulier: Sunt apud nos peritissimi medici, qui huic vulneri mederi possunt.12 Permitte ut accedant ad te.13 Et ille: Iam, inquit, me Deus praecipit de hoc mundo vocari.14 Nam tu quae his sceleribus princeps inventa es, eris maledicta in saeculo, et erit Deus ultor sanguinis mei de capite tuo.15 Cumque illa discederet, pontifex ordinata domo sua, spiritum exhalavit.16 Ad quem sepeliendum Romacharius Constantinae urbis episcopus advenit.17 Magnus tunc omnes Rothomagenses cives, et praesertim seniores loci illius Francos, moeror obsedit.18 Ex quibus unus senior ad Fredegundem veniens, ait: Multa enim mala in hoc saeculo perpetrasti, sed adhuc peius non feceras, quam ut sacerdotem Dei iuberes interfici.19 Sit Deus ultor sanguinis innocentis velociter; nam et omnes erimus inquisitores mali huius, ut tibi diutius non liceat tam crudelia exercere.20 Cum autem haec dicens discederet a conspectu reginae, misit illa qui eum ad convivium provocaret.21 Quo renuente, rogat ut si convivio eius uti non velit, saltem vel poculum hauriat, ne ieiunus a regali domo discedat.22 Quo exspectante, accepto poculo, bibit absynthium cum vino et melle mixtum, ut mos barbarorum habet: sed hic potus veneno imbutus erat.23 Statim autem ut bibit, sensit pectori suo dolorem validum imminere, et quasi si incideretur intrinsecus, exclamat suis, dicens: Fugite, o miseri, fugite malum hoc, ne mecum pariter perimamini.24 Illis quoque non bibentibus, sed festinantibus abire, ille protinus excaecatus, ascensoque equo, in tertio ab hoc loco stadio cecidit, et mortuus est.25 Posthaec Leudovaldus episcopus epistolas per omnes sacerdotes direxit, et accepto consilio ecclesias Rothomagenses clausit, ut in his populus solemnia divina non spectaret, donec indagatione communi reperiretur huius auctor sceleris.26 Sed et aliquos apprehendit, quibus supplicio subditis, veritatem extorsit, qualiter per consilium Fredegundis haec acta fuerant: sed ea defensante, ulcisci non potuit.27 Ferebant etiam ad ipsum percussores venisse, pro eo quod haec inquirere sagaciter destinaret; sed custodia vallato suorum, nihil ei nocere potuerunt.28 Itaque cum haec ad Guntchramnum regem perlata fuissent, et crimen super mulierem iaceretur, misit tres episcopos ad filium, qui esse dicitur Chilperici, quem superius Clotharium scripsimus (Lib. VII, cap. 6) vocitatum, id est Arthemium Senonicum, Veranum Cavellionensem, et Agrecium Tricassinum, ut scilicet cum his qui parvulum nutriebant, perquirerent huius sceleris personam, et in conspectu eius exhiberent.29 Quod cum sacerdotes locuti fuissent, responderunt seniores: Nobis prorsus haec facta displicent, et magis ac magis ea cupimus ulcisci.30 Nam non potest fieri, ut si quis inter nos culpabilis invenitur, in conspectum regis vestri deducatur, cum nos possimus nostrorum facinora regali sanctione comprimere.31 Tunc sacerdotes dixerunt: Noveritis enim, quia si persona quae haec perpetravit, in medio posita non fuerit, rex noster cum exercitu huc veniens, omnem hanc regionem gladio incendioque vastabit: quia manifestum est hanc interfecisse gladio episcopum, quae maleficiis Francum iussit interfici.32 Et his dictis discesserunt, nullum rationabile responsum accipientes; obtestantes omnino ut nunquam in ecclesia illa Melantius, qui prius in loco Praetextati subrogatus fuerat, sacerdotis fungeretur officio.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.44

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XXX. <<<     >>> XXXII.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXI.