monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XXIX. <<<     >>> XXXI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XXX.

1 Igitur Guntchramnus rex commoveri exercitum in Hispanias praecepit, dicens: Prius Septimaniam provinciam ditioni nostrae subdite, quae Galliis est propinqua.2 Indignum est, ut horrendorum Gotthorum terminus usque in Gallias sit extensus.3 Tunc commoto omni exercitu regni sui, illuc dirigit.4 Gentes vero quae ultra Ararim, Rhodanumque et Sequanam commanebant, cum Burgundionibus iunctae, Ararica Rhodaniticaque littora tam de fructibus, quam de pecoribus valde depopulatae sunt.5 Multa homicidia, incendia, praedasque in regione propria facientes, sed et ecclesias denudantes, clericos ipsos cum sacerdotibus ac reliquo populo ad ipsas sacratas Deo aras interimentes, usque ad urbem Nemausum processerunt.6 Similiter et Biturici, Santonici cum Petragoricis, Egolismensibus, et reliquarum urbium populo, qui tunc ad antedicti regis imperium pertinebant, usque ad Carcassonam urbem devecti, similia mala gesserunt.7 Sed cum ad urbem accessissent, reseratis sponte ab habitatoribus portis, nullo resistente ingressi, nescio quo cum Carcassonensibus scandalo commoti, urbem egressi sunt.8 Tunc Terentiolus, comes quondam urbis Lemovicinae, lapide de muro proiecto percussus, occubuit: cuius caput truncatum est ad vindictam adversariorum, et urbi delatum est.9 Ex hoc omnis populus timore perterritus, ad propria regredi destinans, universa reliquit, quae vel per viam ceperat, vel quae secum adduxerat.10 Sed et Gotthi per occultas insidias multos de his spoliatos interemerunt; exinde in Tolosanorum manus incidentes, quibus dum pergerent, multa intulerant mala, spoliati ac caesi vix propria contingere potuerunt.11 Hi vero qui Nemausum aggressi fuerant, devastantes universa regionis, succensis domibus, incensis segetibus, discissis olivetis, vinetisque succisis, nihil inclusis nocere potentes, ad alias urbes progressi sunt.12 Erant enim valde munitae, et de cibis ac reliquis necessariis adplene refertae, et horum urbana depopulantes, urbes minus irrumpere valuerunt.13 Tunc et Nicetius dux cum Arvernis in hac expeditione commotus, cum reliquis urbes assedit.14 Sed cum minus valeret, ad castrum quoddam pervenit, dataque fide, sponte inclusi reserantes portas, eos creduli tanquam pacificos susceperunt.15 Illi vero ingressi, postposito sacramento, praesidia cuncta diripiunt, animas in captivitatem subdentes.16 Tunc accepto consilio unusquisque ad propria est regressus.17 Tantaque per viam scelera, homicidia, praedas, direptiones per regionem propriam gesserunt, ut ea usquequaque memorari perlongum sit.18 Verumtamen quia segetes Provinciae igni ab hisdem succensas dicimus, fame atque inedia pereuntes, per viam relinquebantur exanimes; nonnulli in fluminibus demersi, plerique in seditionibus interempti sunt.19 Ferebant enim amplius quam quinque millia in his stragibus fuisse peremptos.20 Sed non eos qui remanserant, coercebat aliorum interitus.21 Tunc et Arvernae regionis ecclesiae, quae viae publicae propinquae erant, a ministeriis denudatae sunt.22 Nec fuit terminus male faciendi, nisi cum ad propria singuli pervenerunt.23 Quibus reversis, magna Guntchramnum regem amaritudo cordis obsedit.24 Duces vero supradicti exercitus ad basilicam sancti Symphoriani martyris expetierunt.25 Veniente itaque rege ad eius solemnitatem, repraesentati sunt sub conditione audientiae in postmodum futurae.26 Postea vero quatuor convocatis episcopis, necnon et maioribus natu laicorum, duces discutere coepit, dicens: Qualiter nos hoc tempore victoriam obtinere possumus, qui ea quae patres nostri consecuti sunt, non custodimus? Illi vero ecclesias aedificantes, in Deum spem omnem ponentes, martyres honorantes, sacerdotes venerantes, victorias obtinuerunt, gentesque adversas, divino opitulante adiutorio, in ense et parma saepius subdiderunt.27 Nos vero non solum Deum non metuimus, verum etiam sacra eius vastamus, ministros interficimus, ipsa quoque sanctorum pignora in ridiculo discerpimus ac vastamus.28 Non enim potest obtineri victoria, ubi talia perpetrantur.29 Ideo manus nostrae sunt invalidae, ensis tepescit, nec clypeus nos, ut erat solitus, defendit ac protegit.30 Ergo si hoc meae culpae ascribitur, iam id Deus capiti meo restituat.31 Certe si vos regalia iussa contemnitis, et ea quae praecipio implere differtis, iam debet securis capiti vestro submergi.32 Erit enim documentum omni exercitui, cum unus de prioribus fuerit interfectus.33 Verumtamen iam experiri debemus quid agi oporteat.34 Si quis iustitiam sequi destinat, iam sequatur; si quis contemnit, iam ultio publica cervici eius immineat.35 Satius est enim ut pauci contumaces pereant, quam ira Dei super omnem regionem dependat innoxiam.36 Haec rege dicente, responderunt duces: Bonitatis tuae magnanimitas, rex optime, enarrari facile non potest; qui timor tibi in Deum sit, qui amor in ecclesias, quae reverentia in sacerdotes, quae pietas in pauperes, quaeve dispensatio in egenos.37 Sed quia omnia quae gloria vestra profert, recta veraque esse censentur; quid faciemus quod populus omnis in vitium est dilapsus, omnemque hominem agere quae sunt iniqua delectat? Nullus regem metuit, nullus ducem, nullus comitem reveretur: et si fortassis alicui ista displicent, et ea pro longaevitate vitae vestrae emendare conatur, statim seditio in populo, statim tumultus exoritur, et intantum unusquisque contra Seniorem saeva intentione grassatur, ut vix se credat evadere, si tandem silere nequiverit.38 Ad haec rex ait: Si quis sequitur iustitiam, vivat; si quis legem mandatumque nostrum respuit, iam pereat, ne nos diutius hoc blasphemium ( Gallice blame) prosequatur.39 Haec eo dicente, advenit nuntius, dicens: Richaredus filius Leuvichildi de Hispaniis egressus, Caput Arietis castra obtinuit, et ex pago Tolosano maximam partem depopulatus est, hominesque captivos abduxit.40 Ugernum Arelatense castrum irrupit, resque cunctas cum hominibus abstulit; et sic se infra muros Nemausensis urbis inclusit.41 Haec audiens rex, Leudegisilum in locum Calumniosi, cognomento Aegilanis, ducem deligens, omnem ei Provinciam Arelatensem commisit, custodesque per terminos super quatuor virorum millia collocavit.42 Sed et Nicetius Arvernorum dux similiter cum custodibus perrexit, et fines regionis ambivit.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.43

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XXIX. <<<     >>> XXXI.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXX.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik