monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XXVIII. <<< >>> XXX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XXIX.
1 Et licet haec ad Guntchramnum regem perlata, et nepoti eius Childeberto in notitiam data fuissent, tamen Fredegundis duos cultros ferreos fieri praecepit: quos etiam charaxari profundius, et veneno infici iusserat, scilicet si mortalis assultus vitales non dissolveret fibras, vel ipsa veneni infectio vitam posset velocius extorquere.2 Quos cultros duobus clericis cum his mandatis tradidit, dicens: Accipite hos gladios, et quantocius pergite ad Childebertum regem, assimulantes vos esse mendicos.3 Cumque pedibus eius fueritis strati, quasi stipem postulantes, latera eius utraque perfodite, ut tandem Brunichildis, quae ab illo arrogantiam sumit, eo cadente corruat, mihique subdatur.4 Quod si tanta est custodia circa puerum, ut accedere nequeatis, vel ipsam interimite inimicam.5 Merces quoque operis vestri haec erit, ut si mortui in hoc opere fueritis, parentibus vestris bona tribuam, ipsosque muneribus ditans, primos in regno meo constituam.6 Interim vos timorem omnem omittite, nec sit trepidatio mortis in pectore.7 Noveritis enim, quod cunctos homines haec causa continet.8 Armate virilitate animos, et considerate saepius fortes viros in bello corruere.9 Unde nunc parentes eorum nobiles effecti, opibus immensis cunctis supereminent, cunctosque praecellunt.10 Cumque haec mulier loqueretur, clerici tremere coeperunt, difficile putantes haec iussa posse complere.11 At illa dubios cernens, medificatos potione direxit quo ire praecepit; statimque robur animorum accrevit, promiseruntque se omnia quae praeceperat impleturos.12 Nihilominus vasculum hac potione repletum, ipsos levare iubet, dicens: In die illa cum haec quae praecipio facitis, mane priusquam opus incipiatis, hunc potum sumite: erit vobis magna constantia ad haec peragenda.13 His ita instructis, dimisit eos.14 Qui pergentes et ad urbem Suessionas accedentes, a Rauchinco duce capti, discussique omnia reserant, et sic in carcerem religati sunt.15 Post dies vero paucos Fredegundis, incerta [Al. certa] iam quod fuissent impleta quae fuerant imperata, misit puerum inquirere, quid aut rumor populi ferret, aut si aliquem inveniret indicantem qui diceret Childebertum iam interemptum fuisse.16 Egressus igitur puer ab ea, Suessionas urbem venit.17 Audiens denique hos in carcerem retineri, ad ostium appropinquat; sed cum loqui satellitibus coepisset, et ipse captus custodiae mancipatur.18 Tunc omnes simul ad Childebertum regem directi sunt, discussique veritatem aperiunt, indicantes se a Fredegunde missos ad eum interimendum, dicentes: Iussa reginae suscepimus, ut nos egenos assimularemus; cumque pedibus tuis provoluti aliquid stipendii quaereremus, ab his te gladiis transfodere voluimus.19 Quod si assultu segniore gladius defixus esset, ipsum venenum, quo ferrum erat infectum, animam velociter penetraret.20 Haec his dicentibus, diversis suppliciis affecti, truncatis manibus auribusque et naribus, variis sunt mortibus interempti.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik