monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XXVII. <<< >>> XXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XXVIII.
1 Igitur, ut superius diximus, Ingundis a viro cum imperatoris exercitu derelicta, dum ad ipsum principem cum filio parvulo duceretur, in Africa defuncta est et sepulta.2 Leuvichildus vero Hermenegildum filium suum, quem antedicta mulier habuit, morti tradidit.3 Quibus de causis commotus Guntchramnus rex, exercitum in Hispanias destinat, scilicet, ut prius Septimaniam, quae adhuc infra Galliarum terminum habetur, eius dominationi subderent, et sic inantea proficiscerentur.4 Dum autem hic exercitus moveretur, indiculum cum nescio quibusdam hominibus rusticis est repertum.5 Quod et Guntchramno regi legendum miserunt, hoc modo quasi Leuvichildus ad Fredegundem scriberet, ut quocunque ingenio exercitum illud prohiberet ire, dicens: Inimicos nostros, id est Childebertum et matrem eius, velociter interimite, et cum rege Guntchramno pacem inite, quam praemiis multis coemite.6 Et si vobis minus est fortassis pecuniae, nos clam mittimus; tantum ut quod petimus impleatis.7 Cum autem de inimicis nostris ulti fuerimus, tunc Amelio episcopo ac Leubae matronae bona tribuite, per quos missis nostris ad vos accedendi aditus reseratur.8 Leuba enim est socrus Bladastis ducis.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42