monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XXV. <<< >>> XXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XXVI.
1 Turonicis vero atque Pictavis Ennodius dux datus est, Berulfus autem qui his civitatibus ante praefuerat, pro thesauris Sigiberti regis quos clam abstulerat, cum Arnegisilo socio suspectus habebatur.2 Qui cum hunc ducatum in supradictis urbibus expeteret, a Rauchingo duce facto ingenio cum satellite alligatur.3 Nec mora, missi ad domos eorum pueri expilant omnia, multa ibi de proprio, nonnulla de antedictis thesauris sunt reperta: quae omnia ad Childebertum regem delata sunt.4 Cumque in hoc res ageretur, ut gladius cervicem decideret, interventu episcoporum obtenta vita laxati sunt: nihil tamen de his quae eis ablata fuerant recipientes.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42