monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XXI. <<<     >>> XXIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XXII.

1 Laban Helosensis episcopus hoc anno obiit.2 Cui Desiderius ex laico successit.3 Cum iureiurando enim rex pollicitus fuerat, se nunquam ex laicis episcopum ordinaturum.4 Sed quid pectora humana non cogat auri sacra fames? Bertchramnus vero regressus ex synodo, a febre corripitur; arcessitoque Waldone diacono, qui et ipse in baptismo Bertchramnus vocitatus est, summam ei sacerdotii deputat, omnesque conditiones, tam testamenti quam benemeritorum suorum, ipsi committit.5 Quo discedente, hic spiritum exhalavit.6 Regressus diaconus cum muneribus et consensu civium ad regem properat, sed nihil obtinuit.7 Tunc rex, data praeceptione, iussit Gundegisilum Santonicum comitem, cognomento Dodonem, episcopum ordinari: gestumque est ita.8 Et quia multi clericorum Santonicorum ante synodum consentientes Bertchramno episcopo, in Palladium sacerdotem suum aliqua adversa conscripserant, quae ei humilitatem ingererent, post eius obitum apprehensi a sacerdote, graviter caesi atque exspoliati sunt.9 Hoc tempore et Wandelinus, nutritor Childeberti regis, obiit; sed in locum eius nullus est subrogatus, eo quod regina mater curam velit propriam habere de filio.10 Quaecunque de fisco meruit, fisci iuribus sunt relata.11 Obiit his diebus Bodegisilus dux plenus dierum, sed nihil de facultate eius filiis minutum est.12 In locum Fausti Auscensis episcopi, Fabius episcopus est subrogatus.13 Post obitum sancti Salvii, hoc anno Desideratus Albigensibus episcopus datus est.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.42