monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XX. <<< >>> XXII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XXI.
1 Itaque cum haec synodus ageretur, Childebertus rex apud Belsonancum villam, quae in medio Ardoennensis silvae sita est, cum suis coniungitur.2 Ibique Brunichildis regina pro Ingunde filia, quae adhuc in Africa tenebatur, omnibus prioribus questa est: sed parum consolationis emeruit.3 Tunc contra Bosonem Guntchramnum causa exoritur.4 Ante paucos autem dies mortua propinqua uxoris eius sine filiis, in basilica urbis Mettensis sepulta est cum grandibus ornamentis et multo auro.5 Factum est autem, ut post dies paucos adesset festivitas beati Remigii, quae in initio mensis Octobris celebratur.6 Discedentibus autem multis e civitate cum episcopo, et praesertim senioribus urbis cum duce, venerunt pueri Bosonis Guntchramni ad basilicam, in qua mulier erat sepulta.7 Ingressi, conclusis super eos ostiis, detexerunt sepulcrum, tollentes et auferentes omnia ornamenta corporis defuncti, quae reperire potuerunt.8 Sentientes autem haec monachi basilicae illius, venerunt ad ostium; sed ingredi non sunt permissi.9 Quod videntes, nuntiaverunt haec episcopo suo ac duci.10 Interea pueri, acceptis rebus, ascensisque equis, fugere coeperunt; sed timentes ne apprehensi in via diversis subigerentur poenis, regressi sunt ad basilicam.11 Posueruntque quidem res super altarium, sed foras egredi non sunt ausi, clamantes atque dicentes, quia a Guntchramno Bosone transmissi sumus.12 Sed cum ad placitum in villam quam diximus.13 Childebertus cum proceribus suis convenisset, et Guntchramnus de his interpellatus nullum responsum dedisset, clam aufigit: ablataeque sunt ei deinceps omnes res, quas in Arverno de fisci munere promeruerat.14 Sed et diversorum res quas male pervaserat, cum confusione reliquit.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42