monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XIX. <<< >>> XXI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XX.
1 Interim dies placiti advenit, et episcopi ex iussu regis Guntchramni apud Matiscensem urbem collecti sunt.2 Faustianus autem, qui ex iussu Gundovaldi Aquensis urbis episcopus ordinatus fuerat, ea conditione removetur, ut eum Bertheramnus, Orestesque, sive Palladius, qui eum benedixerant, vicibus pascerent, centenosque ei aureos annis singulis ministrarent.3 Nicetius tamen ex laico, qui prius ab Chilperico rege praeceptum elicuerat, in ipsa urbe episcopatum adeptus est.4 Ursicinus Cadurcensis episcopus excommunicatur, pro eo quod Gundovaldum excepisse publice est confessus: accepto huius modi placito, ut poenitentiam tribus annis agens, neque capillum, neque barbam tonderet, vino et carnibus abstineret, missas celebrare, clericos ordinare, ecclesiasque et chrisma benedicere, eulogias dare penitus non auderet; utilitas tamen ecclesiae per eius ordinationem, sicut solita erat, omnino exerceretur.5 Exstitit enim in hac synodo quidam ex episcopis, qui dicebat mulierem, hominem non posse vocitari.6 Sed tamen ab episcopis ratione accepta quievit: eo quod sacer veteris Testamenti liber edoceat, quod in principio Deo hominem creante, ait, Masculum et feminam creavit eos: vocavitque nomen eorum, Adam (Gen. V, 2), quod est [exponitur] homo terrenus; sic utique vocans mulierem, ceu virum: utrumque enim hominem dixit.7 Sed et Dominus Iesus Christus ob hoc vocitatur filius hominis, quod sit filius Virginis, id est mulieris.8 Ad quam cum aquas in vina transferre pararet, ait: Quid mihi et tibi est, mulier (Ioan. II, 4)? et reliqua.9 Multisque et aliis testimoniis haec causa convicta quievit.10 Praetextatus vero Rothomagensis episcopus, orationes quas in exsilio positus scalpsit, coram episcopis recitavit.11 Quae quibusdam quidem placuerant, a quibusdam vero, quia artem secutus minime fuerat, reprehendebantur.12 Stylus tamen per loca ecclesiasticus et rationabilis erat.13 Caedes autem magna tunc inter famulos Prisci episcopi et Leudegisili ducis fuit.14 Priscus tamen episcopus ad coemendam pacem multum pecuniae obtulit.15 His etiam diebus Guntchramnus rex graviter aegrotavit, ita ut putaretur a quibusdam non posse prorsus evadere: quod credo providentia Dei fuisset [It. fuit].16 Cogitabat enim multos episcoporum exsilio detrudere.17 Theodorus itaque episcopus, ad urbem suam regressus, favente omni populo cum laude susceptus est.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42