monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IV. INCIPIT DE SANCTO QUINTIANO. > CAPUT 1 > CAPUT 12 > III. INCIPIT DE ABRAHAM ABBATE. > CAPUT 18 > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI QUARTI. > 18. > CAPUT 28 > CAPUT 23 > V. > CAPUT 22 > INCIPIUNT CAPITULA LIBRI TERTII. > VII. > 4. > CAPUT 26 > CAPUT 11 > CAPUT 29 > VI. > VI. > V. > XIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XVIII. <<<     >>> XX.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XIX.

1 Cum autem saepius Dagulfus abbas pro sceleribus suis argueretur, quia furta et homicidia plerumque faciebat, sed et in adulteriis nimium dissolutus erat, quodam tempore cum uxorem vicini sui concupiscens, misceretur cum ea, requirens occasiones diversas, qualiter virum adulterae intra monasterii huius septa deberet opprimere contestatus est ei dicens, quod si ad uxorem suam accederet, puniretur.2 Illo quoque discedente ab hospitiolo suo, hic Dagulfus nocte cum uno clerico veniens, domum meretricis ingreditur.3 Postquam autem diutissime bibentes inebriati sunt, in uno strato locantur.4 Quibus dormientibus, adveniens vir ille, accenso stramine, elevata bipenne utrumque peremit.5 Ideoque documentum sit haec causa clericis, ne contra canonum statuta extranearum mulierum consortio potiantur, cum haec et ipsa lex canonica et omnes Scripturae sanctae prohibeant: praeter has femitas, de quibus crimen non potest aestimari.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.42