monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XVII. <<< >>> XIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XVIII.
1 Childebertus vero rex compellentibus missis imperialibus, qui aurum quod anno superiore datum fuerat, requirebat, exercitum in Italiam dirigit.2 Sonus enim erat sororem suam Ingundem iam Constantinopolim fuisse translatam.3 Sed cum duces inter se altercarentur, regressi sunt sine ullius lucri conquisitione; nam Wintrio dux a pagensibus suis depulsus, ducatu caruit, finissetque vitam, nisi fuga auxilium praebuisset; sed postea, pacato populo, ducatum recepit.4 Itaque Nicetius per emissionem Eulalii a comitatu Arverno submotus, ducatum a rege expetiit, datis pro eo immensis muneribus.5 Et sic in urbe Arverna, Ruthena atque Ucetica dux ordinatus est, vir valde aetate iuvenis, sed acutus in sensu; fecitque pacem in regione Arverna, et in reliquis ordinationis suae locis.6 Childericus vero Saxo in offensam regis Guntchramni incidens, pro causa ob quam superius diximus alios confugisse, beati Martini basilicam expetiit, uxorem in regno regis antedicti relinquens.7 Cui obtestatus fuerat, rex, ne virum videre praesumeret, nisi prius ille regali gratiae reconciliaretur.8 Ad quem cum pro eo saepius legationem misissemus, tandem obtinuimus ut uxorem reciperet, et citra Ligerim fluvium commoraretur, non tamen ad regem Childebertum transire praesumeret.9 Sed ille accepta libertate recipiendae uxoris, clam ad eum transiit; adeptaque ordinatione ducatus in civitatibus ultra Garonnam, quae in potestate supradicit regis habebantur, accessit.10 Gunthramnus vero rex volens regnum nepotis sui Chlotharii, filii scilicet Chilperici, regere, Theodulfum Andegavis comitem esse decrevit; introductusque in urbem, a civibus, et praesertim a Domigiselo cum humilitate repulsus est.11 Recurrensque ad regem, iterum praeceptum accipiens, a Sigulfo duce intromissus, comitatum urbis illius rexit.12 Gundobaldus autem comitatum Meldensem, super Guerpinum accipiens, ingressusque urbem, causarum actionem agere coepit.13 Exinde dum pagum urbis in hoc officio circumiret, in quadam villa ab Guerpino interficitur.14 Cuius parentes congregati super hunc irruunt, inclusumque in pessilem domus interimunt: sicque uterque a comitatu morte imminente discessit.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42