monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XVI. <<< >>> XVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XVII.
1 Cum autem in loco illo commoraremur, vidimus per duas noctes signa in coelo, id est radios a parte Aquilonis tam clare splendidos, ut prius sic apparuisse non fuerint visi, et ab utraque quidem parte, id est ab Euro, et Zephyro, nubes sanguineae; tertia vero nocte quasi hora secunda apparuerunt hi radii.2 Et ecce dum hos miraremur attoniti, surrexerunt a quatuor plagis mundi alii horum similes, vidimusque totum coelum ab his operiri.3 Et erat nubes in medio coeli splendida, ad quam se hi radii colligebant in modum tentorii, quod ab imo ex amplioribus incoeptum fasciis angustatis in altum, in unum cuculli caput saepe colligitur.4 Erantque in medio radiorum et aliae nubes ceu coruscum valide fulgurantes.5 Quod signum magnum nobis ingessit metum (V. supra cap. 24).6 Opperiebamur enim super nos aliquam plagam de caelo transmitti.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42