monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XV. <<< >>> XVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XVI.
1 Cui cum de virtutibus beati Martini quas in eo loco operatus est, aliqua ut declararet exposcerem, haec retulit.2 Franci cuiusdam, et nobilissimi in gente sua viri, filius mutus surdusque erat: adductusque a parentibus ad hanc basilicam, iussi eum cum diacono meo et alio ministro, intra ipsum templum sanctum in lectulo requiescere; et per diem quidem orationi vacabat: nocte autem in ipsa, ut diximus, aede dormiebat.3 Quandoque miserante Deo apparuit mihi in visione beatus Martinus, dicens: Eiice agnum de basilica, quia iam sanus factus est.4 Mane autem facto, cogitante me quod esset hoc somnium, venit ad me puer, et emittens vocem, gratias agere Deo coepit, conversusque ad me, ait: Gratias ago Deo omnipotenti, qui mihi et eloquium reddidit, et auditum.5 Ex hoc sanus redditus, ad domum rediit.6 Alius vero qui plerumque in furtis diversisque sceleribus commistus peierare consueverat, cum aliquando a quibusdam pro furto argueretur, ait: Ibo ad basilicam beati Martini, et sacramentis me exuens, innocens reddar.7 Quo ingrediente, elapsa securi de manu eius, ad ostium ruit, gravi cordis dolore perculsus, confessusque est miser verbis propriis, quae venerat excusare periuriis.8 Alius simili modo cum de incendiis domus vicini sui argueretur, ait: Vadam ad templum sancti Martini, et fide data insons redditurus ero ab hoc crimine.9 Manifestum erat enim hunc domum illam incendio concremasse.10 Abiens autem ad sacramenta danda, conversus ad eum, dixi ei: Quantum vicinorum tuorum dictat assertio, non eris innocens ab hoc scelere; sed tamen Deus ubique est, et virtus eius ipsa est forinsecus, quae habetur intrinsecus.11 Tamen si ita te vana fiducia cepit, quod Deus vel sancti eius in periuriis non ulciscantur, ecce templum sanctum, econtra iura ut libet; nam calcare limen sacrum non permitteris.12 At ille elevatis manibus, ait: Per omnipotentem Deum et virtutem beati Martini antistitis eius, quia hoc incendium non admisi.13 Datis itaque sacramentis, dum recederet, visum est ei quasi ab igne circumdari; et statim ruens in terram, clamare coepit se a beato antistite vehementer exuri.14 Aiebat enim miser: Testor Deum, quia ego vidi ignem de coelo cadere, qui me circumdans validis vaporibus conflat.15 Et dum haec diceret, spiritum exhalavit.16 Multis haec causa documentum fuit, ne in hoc loco auderent ulterius peierare.17 Plurima quidem de his virtutibus hic diaconus retulit, quae sequi longum putavi.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42