monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XIV. <<<     >>> XVI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XV.

1 Profecti igitur in itinere, ad Eposium castrum accessimus, ibique a Ulfilaico diacono nacti, et ad monasterium eius deducti, benignissime suscepti sumus.2 Est enim hoc monasterium quasi millibus octo ab antedicto castro, in montis cacumine locatum: in quo monte magnam basilicam aedificavit, quam beati Martini vel reliquorum sanctorum reliquiis illustravit.3 Commorantes autem ibi, petere ab eo coepimus, ut nobis aliqua de conversionis suae bono narraret, vel qualiter ad clericatus officium advenisset, quia erat genere Langobardus.4 Sed nequibat exponere, vanam tota intentione cupiens gloriam evitare.5 Quem ego terribilibus sacramentis coniurans, pollicitus primo, ut nulli quae referebat expenderem, rogare coepi, ut nihil mihi de his quae interrogabam occuleret.6 Cumque diutissime reluctatus fuisset, victus tandem tam precibus quam obsecrationibus meis, haec effatus est.7 Dum essem, inquit, puer parvulus, audito beati Martini nomine, nesciens adhuc utrum martyr an confessor esset, vel quid boni in mundo gessisset, vel quae regio beatos artus tumulo meruisset accipere, iam in eius honorem vigilias celebrabam, ac, si aliquid inter manus numismatis advenisset, eleemosynas faciebam.8 Iamque in maiori aetate proficiens, litteras discere studui: ex quibus prius scribere potui, quam ordinem scriptarum litterarum scirem.9 Deinde Aredio abbati coniunctus, ab eoque edoctus, beati Martini basilicam adii.10 Revertensque cum eo, ille parumper pulveris beati sepulcri pro benedictione sustulit.11 Quem in capsula positum, ad collum meum dependit: devectique ad monasterium eius Lemovicino in termino, accepta capsula, ut eam in oratorio suo locaret, in tantum pulvis accrevit, ut non solum totam capsam repleret, verum etiam foris inter iuncturas, ubi aditum reperire potuit, scateret.12 Ex hoc mihi miraculi lumine animus magis accendit totam spem meam in eius virtute defigere.13 Deinde territorium Trevericae urbis expetii, et in quo nunc estis monte, habitaculum quod cernitis, proprio labore construxi.14 Reperi tamen hic Dianae simulacrum, quod populus hic incredulus quasi deum adorabat.15 Columnam etiam statui, in qua cum grandi cruciatu sine ullo pedum stabam tegmine.16 Itaque cum hyemis tempus solite advenisset, ita rigore glaciali urebar, ut ungues pedum meorum saepius vis rigoris excuteret, et in barbis meis aqua gelu connexa candelarum more dependeret.17 Magnam enim hyemem regio illa persaepe dicitur sustinere.18 Sed cum nos sollicite interrogaremus, quis ei cibus aut potus esset, vel qualiter simulacra montis illius subvertisset, ait: Potus, cibusque meus erat parum panis et oleris, ac modicum aquae.19 Verum ubi ad me multitudo vicinarum villarum confluere coepit, praedicabam iugiter nihil esse Dianam, nihil simulacra, nihilque quae eis videbatur exerceri cultura; indigna etiam esse ipsa, quae inter pocula luxuriasque profluas cantica proferebant: sed potius Deo omnipotenti, qui coelum fecit ac terram, dignum sit sacrificium laudis impendere.20 Orabam etiam saepius, ut simulacro Dominus diruto dignaretur populum ab hoc errore discutere.21 Flexit Domini misericordia mentem rusticam, ut inclinaret aurem suam in verba oris mei, ut scilicet relictis idolis Dominum sequeretur.22 Tunc convocatis quibusdam ex eis, simulacrum hoc immensum, quod elidere propria virtute non poteram, cum eorum adiutorio postea merui eruere: iam enim reliqua sigillorum quae faciliora fuerant, ipse confregeram.23 Convenientibus autem multis ad hanc Dianae statuam, missis funibus trahere coeperunt: sed nihil labor eorum proficere poterat.24 Tunc ego ad basilicam propero, prostratusque solo, divinam misericordiam cum lacrymis flagitabam, ut quia id humana industria evertere non valebat, virtus illud divina destrueret.25 Egressusque post orationem, ad operarios veni, apprehensumque funem, ut primo ictu trahere coepimus, protinus simulacrum ruit in terram, confractumque cum malleis ferreis in pulverem redegi.26 Ipsa quoque hora, cum ad cibum capiendum venissem, ita omne corpus meum a vertice usque ad plantam pedis pusulis malis repletum est, ut locus quem unus digitus tegeret, vacuus inveniri non posset: ingressusque basilicam solus, denudavi me coram sancto altario.27 Habebam enim ibi ampullam cum oleo plenam, quam de sancti Martini basilica detuleram: ex qua propriis manibus omnes artus perunxi, moxque sopori locatus sum.28 Expergefactus vero circa medium noctis, cum ad cursum reddendum surgerem, ita corpus totum incolume reperi, ac si nullum super me ulcus apparuisset.29 Quae vulnera non aliter nisi per invidiam inimici emissa cognovi.30 Et quia semper ipse invidus Deum quaerentibus nocere conatur, advenientibus episcopis, qui me magis ad hoc cohortari debuerant, ut coeptum opus sagaciter explicare deberem, dixerunt mihi: Non est aequa haec via quam sequeris, nec tu ignobilis Simeoni Antiocheno, qui columnae insedit, poteris comparari.31 Sed nec cruciatum hunc te sustinere patitur loci positio: descende potius, et cum fratribus, quos aggregasti tecum, inhabita.32 Ad quorum verba, quia sacerdotes non obaudire ascribitur crimini, descendebam, fateor, et ambulabam cum eisdem, ac cibum pariter capiebam.33 Quadam vero die provocans me episcopus, longius ad villam emisit operarios cum scutis et malleis ac securibus, et eliserunt columnam in qua stare solitus eram.34 In crastino autem veniens, inveni omnia dissipata, flevique vehementer; sed erigere nequivi quae destruxerant, ne dicerer contrarius iussionibus sacerdotum, et ex hoc, sicut nunc habito, cum fratribus habitare contentus sum.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.42

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XIV. <<<     >>> XVI.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XV.