monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XIII. <<<     >>> XV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XIV.

1 Nobis itaque in antedicto castro cum rege commorantibus, dum ad convivium principis usque obscura nocte retineremur, epulo expleto surreximus, venientesque ad fluvium, offendimus navem in littore, quae nobis fuerat praeparata; ascendentibusque nobis irruit turba hominum diversorum, impletaque est navis tam hominibus quam aquis: sed virtus Domini adfuit, non sine grandi miraculo, ut cum usque labium impleta fuisset, mergi non posset.2 Habebamus enim nobiscum beati Martini reliquias cum aliorum sanctorum, quorum virtute nos credimus fuisse salvatos.3 At vero nave ad littus unde egressi fuimus redeunte, evacuata ab hominibus et a lympnis, repulsisque extraneis, sine impedimento transivimus.4 In crastino autem vale regi dicentes, abscessimus.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.42