monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , XII. <<<     >>> XIV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XIII.

1 Igitur legatos ad nepotem suum Childebertum rex dirigit, qui morabatur tunc ad castrum Confluentis, quod ob hoc nomen accepit, pro eo quod Mosella Rhenusque omnes pariter confluentes in eodem loco iungantur.2 Et quia placitum fuerat, ut Trecas Campaniae urbem de utroque regno coniungerent, sacerdotibusque de regno Childeberti congruum non fuit; Felix legatus, salutatione praemissa, ostensis litteris, ait: Patruus tuus, o rex, diligenter interrogat, quis te ab hac promissione retraxit, ut sacerdotes regni vestri ad Concilium quod simul decreveratis, venire different.3 An forsitan mali homines aliquam inter vos discordiae radicem faciant pullulare? Tunc ego, rege tacente, respondi: Nil mirum, si zizania seratur inter populos; nam inter hos quo radicem obliget, protinus non potest reperire.4 Nullum enim latet, quod Childebertus rex alium patrem nisi patruum non habet.5 Neque ille alium filium nisi hunc habere disponit, iuxta id quod eum anno praesenti audivimus loqui.6 Absit ergo ut inter eos radix discordiae germinet, cum se pariter et tueri debeant, et amare.7 Tunc vocato secretius Felice legato, Childebertus rex rogavit, dicens: Deprecor dominum et patrem meum, ut Theodoro episcopo nihil iniuriae inferat: quod si fecerit, confestim inter nos scandalum germinabit, crimusque discordia impediente disiuncti, qui debemus amorem tuendo esse pacifici.8 Acceptoque et de aliis causis responso, legatus discessit.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.42