monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , X. <<< >>> XII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., XI.
1 Ostiarius vero quidam de alio ostiario dixit Domine rex, hic accepto praemio consensit ut tu interficiaris.2 Apprehensusque ostiarius, de quo dixerat, caesus, suppliciisque multis affectus, nihil de causa qua interrogabatur aperuit.3 Loquebantur enim tunc multi hoc insidiis et invidia factum, quod ostiarius ille, cui hoc crimen impactum fuerat, plurimum a rege diligeretur.4 Ansoualdus autem nescio qua suspicione tactus, nec valedicens, a rege discessit.5 Rex vero Cabillonum regressus, iussit Boantum, qui sibi semper fuerat infidelis, gladio percuti.6 Qui vallatus in domo sua, ab hominibus regis peremptus interiit, resque suae fisci ditionibus subiugatae sunt.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42