monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , VIII. <<< >>> X.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., IX.
1 Posthaec rex Parisios venit, et coram omnibus loqui coepit, dicens: Germanus meus Chilpericus moriens dicitur filium reliquisse, cuius nutritores, matre deprecante, petierunt, ut eum de sancto lavacro in Dominici Natalis solemnitate deberem excipere, et non venerunt.2 Rogaverunt deinceps ut ad sanctum Pascha baptizaretur, sed nec tunc allatus est infans.3 Deprecati sunt autem tertio, ut ad festivitatem sancti Ioannis exhiberetur, sed nec tunc venit.4 Moverunt itaque me per tempus sterile de loco ubi habitabam: veni igitur, et ecce absconditur, nec ostenditur mihi puer.5 Unde, quantum intelligo, nihil est quod promittitur, sed, ut credo, alicuius ex leudibus nostris sit filius; nam si de stirpe nostra fuisset, ad me utique fuisset deportatus.6 Ideoque noveritis, quia a me non suscipitur, nisi certa de eo cognoscam indicia.7 Haec audiens Fredegundis regina, coniunctis prioribus regni sui, id est tribus episcopis et trecentis viris optimis, sacramenta dederunt hunc a Chilperico rege generatum fuisse: et sic suspicio ab animo regis ablata est.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42