monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , VI. <<<     >>> VIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., VII.

1 Adveniente quoque die Dominico, rex ecclesiam ad spectanda Missarum solemnia petit; fratres [episcopi] vero consacerdotesque qui aderant, locum Palladio episcopo ad agenda festa praebuerunt.2 Quo incipiente prophetiam, Rex interrogat, quis esset.3 Cumque Palladium episcopum initiasse pronuntiassent, statim commotus rex ait: Qui mihi semper infidelis et perfidus fuit, ille nunc sacrata verba praedicabit? Egrediar prorsus ab hac ecclesia, ne inimicum meum audiam praedicantem.4 Et haec dicens, egredi coepit ecclesiam.5 Tunc conturbati sacerdotes de fratris humilitate, dixerunt regi: Vidimus enim eum convivio tuo adesse, ac de eius manu te benedictionem accipere; et cur eum nunc rex aspernatur? Si enim scissemus tibi exosum, declinassemus utique ad alium, qui haec agere debuisset.6 Nunc, si permittis, celebret quae coepit: in posterum autem si aliquid opposueris, canonicae sanctionis censura finiatur.7 Iam enim Palladius episcopus in sacrarium cum grandi humilitate discesserat.8 Tunc rex iussit eum revocari, et sic quae agere coeperat, expedivit.9 Nam cum iterato ad convivium regis Palladius atque Bertchramnus asciti fuissent, commoti invicem multa sibi de adulteriis ac fornicatione exprobrarunt, nonnulla etiam de periuriis.10 Quibus de rebus multi ridebant; nonnulli vero, qui alacrioris erant scientiae, lamentabantur, cur inter sacerdotes Domini taliter zizania diaboli pullularent.11 Discedentes itaque a regis praesentia, cautiones et fideiussores dederunt, ut decimo Kalendas mensis noni ad synodum convenirent.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.42