monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , V. <<< >>> VII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., VI.
1 Rex igitur in crastinum in venationem progressus est; quo redeunte, Garacharius comes Burdegalensis atque Bladastes a nobis repraesentati sunt: qui, ut superius diximus, in basilica sancti Martini confugium fecerant, pro eo quod Gundovaldo coniuncti fuissent.2 Nam cum prius pro hic deprecatus nihil obtinere potuissem, haec in sequenti locutus sum: Audiat, o rex, potestas tua.3 Ecce a Domino meo in legatione ad te directus sum: sed quid renuntiabo ei qui me misit, cum nihil mihi responsi reddere velis? At ille obstupefactus ait: Et quis est dominus tuus, qui te misit? Cui ego subridens: Beatus Martinus, inquio, misit me.4 Tunc ille iussit sibi repraesentari viros.5 Sed cum in eius conspectu venissent, multas eis perfidias ac periuria exprobravit, vocans eos saepius vulpes ingeniosas: sed restituit eos gratiae suae, reddens quae illis ablata fuerant.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42