monumenta.ch > Gregorius Turonensis > V.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , IV. <<< >>> VI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., V.
1 Multa tunc et in Theodorum adversa locutus est, protestans, quod si ad synodum veniret, iterum exsilio truderetur, dicens: Scio enim quod horum causa germanum meum Chilpericum interfici fecit.2 Denique nec nos pro viris haberi debemus, si eius necem ulcisci non valemus hoc anno.3 Cui ego respondi: Et quis Chilpericum interemit, nisi malitia sua tuaque oratio? Multas enim tibi contra iustitiam tetendit insidias, quae ei mortis exitium intulerunt.4 Quod, ut dicam, valde hoc per visionem somnii inspexi, cum viderem eum a te tonsorato capite quasi episcopum ordinari, deinde super cathedram puram sola fuligine tectam impositum ferri, praelucentibus coram eo lychnis ac cereis.5 Me haec narrante, rex ait: Vidi et ego aliam visionem, quae huius interitum nuntiavit.6 Adducebatur enim in conspectu meo a tribus episcopis vinctus catenis, quorum unus Tetricus, alius Agricola, tertius vero Nicetius Lugdunensis erat, e quibus dicebant duo: Solvite, quaesumus, eum, et castigatum abire permittite.7 Quibus econtrario cum amaritudine Tetricus episcopus respondebat: Non fiet ita, sed igni concremabitur pro sceleribus suis.8 Et cum diu multumque quasi altercantes haec inter se verba proferrent, conspicio eminus aeneum super ignem positum fervere vehementer.9 Tunc me flente, apprehensum infelicem Chilpericum confractis membris proiiciunt in aeneum.10 Nec mora, inter undarum vapores ita dissolutus ac liquefactus est, ut nullum ex eo penitus indicium remaneret.11 Haec rege dicente, admirantibus nobis, epulo expleto surreximus.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42