monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , III. <<< >>> V.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., IV.
1 Unum vos tantummodo, sacerdotes Domini, deprecor, ut pro filio meo Childeberto Domini misericordiam exoretis.2 Est enim vir sapiens atque utilis, ut de multorum annorum aevo vix ita cautus homo reperiri possit ac strenuus.3 Quia si hunc Deus his Galliis concedere dignabitur, fortassis spes erit de eodem gentem nostram, quae valde exinanita est, posse consurgere.4 Quod fieri iuxta eius misericordiam non diffido, eo quod tale fuerit pueri nativitatis praesagium.5 Nam in die sancto Paschae, stante fratre meo Sigiberto in ecclesia, procedente diacono cum sancto Evangeliorum libro, nuntius regi advenit, unaque vox fuit pronuntiantis lectionem evangelicam, ac nuntii dicentis: Filius natus est tibi, unde factum est, ut omnis populus in utraque annuntiatione proclamaret pariter: Gloria Deo omnipotenti.6 Sed baptismum in die sancto Pentecostes accepit, et rex nihilominus in die sancto Dominicae nativitatis est elevatus.7 Unde si oratio vestra prosequitur, poterit hic, Domino annuente, regnare.8 Haec rege dicente, omnes orationem fuderunt ad Dominum, ut utrumque regem eius misericordia conservaret.9 Adiecitque rex: Verum quia mater eius Brunichildis me minatur interimere, sed nihil mihi ex hoc formidinis est.10 Dominus enim qui me eripuit de manibus inimicorum meorum, et de huius insidiis liberabit me.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42