monumenta.ch > Gregorius Turonensis > III.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , II. <<<     >>> IV.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., III.

1 Interea iam medio prandii peracto, iubet rex ut diaconum nostrum, qui ante diem ad Missas psalmum responsorium dixerat, canere iuberem.2 Quo canente, iubet iterum mihi, ut omnes sacerdotes, qui aderant, per meam commonitionem, datis ex officio suo singulis clericis, coram rege iuberentur cantare.3 Per me enim secundum regis imperium admoniti, quisque ut potuit in regis praesentia psalmum responsorium decantavit.4 Cum autem fercula proferrentur, dixit rex: Argentum omne quod cernitis, Mummoli illius periuri fuit (V. lib. VII, cap. 40).5 Sed nunc, gratia Domini tribuente, in nostram dominationem translatum est; nam quindecim ex eo catinos, ut istum maiorem cernitis, iam concidi, et non exinde amplius quam hunc, et alium de centum septuaginta libris reservavi.6 Et quid amplius quam ad opus quotidianum necesse est me retinere? Non ego, quod peius est, alium filium praeter Childebertum habeo, cui satis sit de thesauris quos ei pater reliquit: et quae iam de huius miserrimi rebus, quae Avinione inventae sunt, transmittere curavi.7 Reliqua vero pauperum et ecclesiarum erunt necessitatibus tribuenda.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.42