monumenta.ch > Gregorius Turonensis > II.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , I. <<<     >>> III.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., II.

1 Mane autem facto, dum rex loca sanctorum orationis gratia visitaret, ad metatum nostrum advenit.2 Erat enim ibi basilica sancti Aviti abbatis, cuius in libro Miraculorum meminimus.3 Surrexi gavisus, fateor, ad occursum eius, et data oratione deprecor, ut in mansione mea eulogias beati Martini dignaretur accipere.4 Quod ille non respuens, benigno animo ingressus, hausto poculo, admonitis nobis ad convivium, laetus abscessit.5 Tunc Bertchramnus Burdegalensis episcopus cum Palladio Santonico valde regi infensus erat, pro susceptione Gundovaldi, cuius supra meminimus (Lib. VII, cap. 31); sed et Palladius episcopus ob hoc maxime regis iram incurrerat, quod ei saepius fallacias intulliset.6 Discussi enim ante paululum fuerant ab reliquis episcopis et optimatibus regis, cur Gundovaldum suscepissent, cur Faustianum Aquis episcopum ad praeceptionem eius levissimam ordinassent.7 Sed hanc causam ordinationis Palladius episcopus a Bertchramno metropole suo auferens, super se devolvit, dicens: Oculi metropolis mei valde doloribus arctabantur, et ego spoliatus et contemptus, invitus ab eo in eo loco adductus sum.8 Non potui aliud facere, nisi quae ille, qui omnem principatum Galliarum se testabatur accipere, imperabat.9 Cum haec regi nuntiata fuissent, valde commotus est, ita ut vix obtineri posset, ut eos ad convivium advocaret, quos antea non viderat.10 Introeunte itaque Bertchramno, interrogat rex: Quis, ait, est iste? Diu enim erat quod ab eo visus non fuerat.11 Dixeruntque: Hic est Bertchramnus Burdegalensis urbis episcopus.12 Cui ille: Gratias, inquit, agimus, quod sic custodisti fidem generationi tuae.13 Scire enim te oportuerat, dilectissime pater, quod parens cras nobis ex matre nostra, et super gentem tuam non debueras inducere pestem extraneam [Gundovaldum].14 Cumque talia, et his similia Bertchramnus audisset, conversus ad Palladium rex, ait; Nec tibi, o Palladi episcope, nimium sunt gratiae referendae.15 Tertio enim mihi, quod de episcopo dici iniquum est, peierasti, mittens indiculos dolositate plenos; a me excusabaris per epistolas, et germanum meum cum scriptis aliis invitabas.16 Iudicavit enim Deus causam meam, cum ego provocare vos semper tanquam ecclesiae patres studui, et vos circa me semper egistis dolose.17 Nicasio autem et Antidio episcopis dixit: Quid vos, o sanctissimi patres, pro regionis utilitate, vel regni nostri sospitate tractastis, edicite? Illis quoque tacentibus, ablutis rex manibus, accepta a sacerdotibus benedictione, ad mensam resedit, laeto vultu et hilari facie, quasi nihil de contemptu suo fuisset effatus.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.42