monumenta.ch > Gregorius Turonensis > I.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., , INCIPIUNT CAPITULA LIBRI OCTAVI. <<< >>> II.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER OCTAVUS., I.
1 Igitur Guntchramnus rex anno vigesimo quarto regni sui de Cabillono progressus, Nivernensem urbem aggreditur.2 Invitatus enim Parisios veniebat ut Chilperici filium, quem iam Chlotharium vocitabat, a sacro regenerationis fonte deberet excipere.3 Digressus vero a Niverno ad Aurelianensem urbem venit magnum se tunc civibus suis praebens.4 Nam per domos eorum invitatus adibat, et prandia data libabat: multum ab his muneratus, muneraque ipsis proflua benignitate largitus est.5 Sed cum ad urbem Aurelianensem venisset, erat ea die solemnitas beati Martini, id est quarto Nonas mensis quinti.6 Processitque in obviam eius immensa populi turba cum signis atque vexillis, canentes laudes.7 Et hinc lingua Syrorum, hinc Latinorum, hinc etiam ipsorum Iudaeorum, in diversis laudibus varie concrepabat, dicens: Vivat rex, regnumque eius in diversis populis annis innumeris dilatetur.8 Iudaei vero, qui in his laudibus videbantur esse participes, dicebant: Omnes gentes te adorent tibique genu flectant, atque tibi sint subditae.9 Unde factum est, ut celebratis Missis, cum rex ad convivium resideret, diceret: Vae genti Iudaicae, malae et perfidae, ac subdolo semper sensu viventi.10 Ob hoc enim mihi, inquit, hodie laudes adulatorias acclamabat, ut me cunctae gentes quasi dominum adorarent, ut synagogam eorum, quae dudum a Christianis diruta est, iuberem ope publica sublevari: quod inhibente Domino nunquam ero facturus.11 O regem admirabili prudentia clarum! Sic intellexit dolositatem haereticorum, ut ei penitus non valerent subripere, quae erant postmodum suggesturi.12 Iam enim mediante epulo rex locutus est sacerdotibus qui aderant, dicens: Rogo ut in domo mea crastina die vestram promerear benedictionem, fiatque mihi salus in ingressu vestro, ut ex hoc salvus fiam, cum super me humilem vestrarum benedictionum verba defluxerint.13 Haec eo dicente, omnes gratias agentes epulo expleto surreximus.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42