monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XLVI. <<<
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XLVII.
1 Gravia tunc inter Turonicos cives bella civilia surrexerunt.2 Nam Sicharius, Ioannis quondam filius, dum natalis Dominici solemnia apud Montalomagensem vicum cum Austregisilo reliquisque pagensibus celebraret, presbyter loci misit puerum ad aliquorum hominum invitationem, ut ad domum eius bibendi gratia venire deberent.3 Veniente vero puero, unus ex his qui invitabantur, extracto gladio eum ferire non metuit: qui statim cecidit et mortuus est.4 Quod cum Sicharius audisset, qui amicitias cum presbytero retinebat, quod scilicet puer eius fuerit interfectus, arreptis armis ecclesiam petiit, Austregisilum operiens.5 Ille autem haec audiens, apprehenso armorum apparatu, contra eum dirigit; mistisque omnibus, cum se pars utraque collideret, Sicharius inter clericos ereptus, ad villam suam effugit, relictis in domo presbyteri, cum argento et vestimentis, quatuor pueris sauciatis.6 Quo fugiente, Austregisilus iterum irruens, interfectis pueris, aurum argentumque cum reliquis rebus abstulit.7 Dehinc cum in iudicio civium convenissent, et praeceptum esset ut Austregisilus, qui homicida erat, et interfectis pueris res sine audientia diripuerat, censura legali condemnaretur.8 Inito placito paucis infra diebus, Sicharius audiens quod res quas Austregisilus diripuerat, cum Aunone et filio atque eius fratre Eberulfo retinerentur, postposito placito, coniunctus Audino, mota seditione, cum armatis viris irruit super eos nocte, elisoque hospitio in quo dormiebant, patrem cum fratre et filio interemit, resque eorum cum pecoribus, interfectisque servis, abduxit.9 Quod nos audientes, vehementer ex hoc molesti, adiuncto iudice, mittimus ad eos legationem, ut in nostri praesentiam venientes, accepta ratione cum pace discederent, ne iurgium in amplius pullularet.10 Quibus venientibus, coniunctisque civibus, ego aio: Nolite, o viri, in sceleribus proficere, ne malum in longius extendatur.11 Perdidimus enim ecclesiae filios: metuimus nunc, ne et aliis in hac intentione careamus.12 Estote, quaeso, pacifici, et qui malum gessit stante charitate componat, ut sitis filii pacifici, qui digni sitis regnum Dei, ipso Domino tribuente, percipere.13 Sic enim ipse ait: Beati pacifici, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 9).14 Ecce enim, etsi illi qui novae sublitur, minor est facultas, argento ecclesiae redimetur: interim anima viri non pereat.15 Et haec dicens, obtuli argentum ecclesiae; sed pars Chramnisindi, quae mortem patris fratrisque et patrui requirebat, accipere noluit.16 His discedentibus, Sicharius iter ut ad regem ambularet praeparat, et ob hoc Pictavum ad uxorem cernendam proficiscitur.17 Cumque servum, ut exerceret operam commoneret, elevataque virga ictibus verberaret, ille extracto baltei gladio dominum sauciare non metuit.18 Quo in terram ruente, currentes amici apprehensum servum crudeliter caesum, truncatis manibus et pedibus, patibulo damnaverunt.19 Interim sonus in Turonicum exiit Sicharium fuisse defunctum.20 Cum autem haec Chramnisindus audisset, commonitis parentibus et amicis, ad domum eius properat.21 Quibus spoliatis, interemptis nonnullis servorum, domus omnes, tam Sicharii quam reliquorum, qui participes huius villae erant, incendio concremavit, abducens secum pecora, et quaecunque movere potuit.22 Tunc partes a iudice ad civitatem deductae causas proprias proloquuntur; inventumque est a iudicibus, ut qui nolens accipere prius compositionem domos incendiis tradidit, medietatem pretii, quod ei fuerat iudicatum, amitteret.23 Et hoc contra leges actum, ut tantum pacifici redderentur, aliam vero medietatem compositionis Sicharius redderet.24 Tunc dato ab ecclesia argento, quae iudicaverant accepta securitate componunt, datis sibi partes invicem sacramentis, ut nullo unquam tempore contra alteram pars altera mussitaret: et sic altercatio terminum fecit.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42