monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLVI.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XLV. <<< >>> XLVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XLVI.
1 His diebus Christophorus negotiator ad Aurelianensem urbem abiit.2 Audierat enim, quod eo multum vini delatum fuisset.3 Abiens ergo, comparato vino, et lintribus invecto, accepta a socero pecunia multa, cum duobus pueris Saxonibus viam equitando terebat.4 Pueri vero diu dominum exosum habebant, et plerumque fugerant illum, eo quod crebrius gravissime verberarentur.5 Cum venissent in quamdam silvam, praecedente domino, puer unus iaculata valide lancea, dominum suum transfixit.6 Quo ruente, alius cum framea caput eius dilaceravit, et sic ab utroque in frusta decisus, exanimis est relictus.7 Hi vero accipientes pecuniam, fuga dilapsi sunt.8 Frater vero Christophori, sepulto corpusculo, homines suos post pueros dirigit: qui iuniorem comprehensum ligant, seniore cum pecunia fugiente.9 Quibus redeuntibus, cum vinctum laxius reliquissent, accepta lancea unum ex his a quibus adducebatur, interemit.10 Sed deductus ab aliis usque Turonis, diversis suppliciis affectus, detruncatusque, patibulo valde exanimis est appensus.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42