monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XLIV. <<<     >>> XLVI.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XLV.

1 Magna hoc anno fames pene Gallias totas oppressit; nam plurimi uvarum semina, flores avellanarum, nonnulli radices herbae filicis arefactas, redactasque in pulverem, admiscentes parum farinae, panem conficiebant; multi etiam herbam segetum decidentes, similiter faciebant.2 Fuerunt etiam multi, quibus non erat aliquid farinae, qui diversas colligentes herbas, et comedentes tumefacti deficiebant.3 Plurimi enim tunc ex inedia tabescentes, mortui sunt.4 Graviter tunc negotiatores populum spoliaverunt, ita ut vix vel modium annonae, aut semimodium vini uno triante venumdarent.5 Subdebant se pauperes servitio, ut quantulumcunque de alimento porrigerent.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.42