monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLIV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XLIII. <<< >>> XLV.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XLIV.
1 Fuit tunc temporis mulier, quae spiritum pythonis [Al. et infra, phytonis] habens, multum praestabat dominis divinando quaestum; eoque in gratia profecit, ut ab his libera facta, suis voluntatibus laxaretur.2 Si quis enim aut furtum, aut aliquid mali perferret, statim haec quo fur abiit, cui tradidit, vel quid ex hoc fecerit, edicebat.3 Congregabat quotidie aurum argentumque, procedens in ornamentis, ita ut putaretur aliquid esse divinum in populis.4 Sed cum Agerico Viridunensi episcopo haec nuntiata fuissent, misit ad comprehendendum eam.5 Qua apprehensa et ad se adducta, iuxta id quod in Actibus legimus apostolicis (Act. XVI, 16), cognovit in ea immundum spiritum esse pythonis.6 Denique cum exorcismum super eam diceret, ac frontem illius oleo sancto perungeret, exclamavit daemonium, et quid esset prodidit sacerdoti.7 Sed cum per eum a puella non extruderetur, abire permissa est.8 Cernens vero puella, quod in loco illo habitare non posset, ad Fredegundem reginam abiit, ibique et latuit.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42