monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XLII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XLI. <<< >>> XLIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XLII.
1 Posthaec edictum a iudicibus datum est, ut qui in hac expeditione tardi fuerant, damnarentur.2 Biturigum quoque comes misit pueros suos, ut in domo beati Martini, quae in hoc termino sita est, huiusmodi homines spoliare deberent.3 Sed agens domus illius resistere fortiter coepit, dicens: Sancti Martini homines ii sunt.4 Nihil eis quidquam inferatis iniuriae, quia non habuerunt consuetudinem in talibus causis abire.5 At illi dixerunt: Nihil nobis et Martino tuo, quem semper in causis inaniter profers: sed et tu et ipsi, pretia dissolvetis, pro eo quod regis imperium neglexistis.6 Et haec dicens ingressus est atrium domus.7 Protinus dolore percussus cecidit, et graviter agere coepit.8 Conversusque ad agentem voce flebili ait: Rogo ut facias super me crucem Domini, et invoces nomen beati Martini.9 Nunc autem cognovi, quod magna est virtus eius; nam ingrediente me atrium domus, vidi virum senem exhibentem arborem in manu sua, quae mox extensis ramis omne atrium texit.10 Ex ea enim unus me attigit ramus, de cuius ictu turbatus corrui.11 Et innuens suis rogabat, ut eiiceretur de atrio.12 Egressus autem invocare nomen beati Martini attentius coepit.13 Ex hoc enim commodius agens, sanatus est.
Gregorius Turonensis HOME
hab1092.42