monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXIX.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXXVIII. <<<     >>> XL.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XXXIX.

1 Igitur Leudegisilus rediens ad castra cum Mummolo et Sagittario, Chariulfo et Waddone, nuntios occulte ad regem dirigit, quid de his fieri velit.2 At ille capitali eos iussit finire sententia.3 Waddo tunc cum Chariulfo, relictis filiis obsidibus, discesserunt ab eis.4 Delato quoque nuntio de horum interitu, cum hoc Mummolus advertisset, accinctus armis tugurium Leudegisili petit.5 At ille videns eum, ait: Quid sic, inquit, quasi fugiens venis? Cui ille: Nihil, ut video, de fide promissa servatur, nam cerno me in mortis exitio positum.6 Cui ille: Ego egrediar foras, et omnia mitigabo.7 Quo egrediente, confestim ex iussu eius vallata est domus, ut hic interficeretur.8 Sed et ille cum diutissime contra bellantes restitisset, venit ad ostium.9 Cumque egrederetur, duo cum lanceis utraque ei latera feriunt, sicque cecidit et mortuus est. Quo viso Episcopus (Sagittarius), dum timore consternatus paveret, ait ad eum quidam de astantibus: Inspice propriis oculis, episcope, quae geruntur, et tecto capite ne agnoscaris, silvam pete, ut abscondaris paululum, atque ira labente possis evadere.10 At ille accepto consilio, dum obtecto capite fugere niteretur, extracto quidam gladio caput eius cum cucullo decidit.11 Deinde unusquisque ad propria rediens, magnas per viam praedas et homicidia fecit.12 Fredegundis autem his diebus Cuppanem in Tolosanum direxit, ut scilicet filiam suam exinde quocunque modo posset, erueret.13 Ferebant enim plerique ob hoc eum transmissum, ut si Gundovaldum reperisset vivum, multis illectum promissionibus ad eam transduceret.14 Sed cum hoc facere nequivisset, acceptam Rigunthem a loco illo reduxit, non sine grandi humilitate atque contumelia.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.42