monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVIII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXXVII. <<<     >>> XXXIX.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XXXVIII.

1 Denique ii qui urbem impugnabant, cum viderent quod nihil proficere possent, nuntios occultos ad Mummolum dirigunt, dicentes: Recognosce dominum tuum, et a perversitate ista tandem aliquando desiste.2 Quae enim te amentia vallat, ut ignoto homini subiungaris? Uxor enim tua iam cum filiis captivata est; filii tui ut pote iam interfecti sunt.3 Quo ruis? quidve praestolaris, nisi uti corruas? Haec ille mandata accipiens dixit: Iam, ut video, regnum nostrum finem accipit, et potentia cadit.4 Unum superest, si securitatem vitae me habere cognoscerem.5 de multo vos labore poteram removere.6 Discedentibus nuntiis, Sagittarius episcopus cum Mummolo, Chariulfo atque Waddone ad ecclesiam pergit ibique sibi invicem sacramenta dederunt, ut si de vitae promissione certiores fierent, relicta amicitia Gundovaldi, ipsum hostibus traderent.7 Reversi iterum nuntii, promiserunt eis vitae securitatem.8 Mummolus vero dixit: Hoc tantum fiat, ego hunc in manu vestra tradam, et ego recognoscens dominum meum regem, ad eius praesentiam properabo.9 Tunc illi promittunt, quod si haec impleret, ipsum in charitate susciperent, et si eum regi excusare non possent, in ecclesiam ponerent, ne vitae amissione mulctaretur.10 Haec cum sacramenti interpositione polliciti, discesserunt.11 Mummolus vero cum Sagittario episcopo et Waddone ad Gundovaldum pergentes, dixerunt: Sacramenta fidelitatis qualia tibi dedimus, ipse qui praesens es nosti.12 Nunc autem accipe salubre consilium: discede ab hac urbe, et repraesentare fratri tuo, sicut saepe quaesisti.13 Iam enim cum his hominibus collocuti sumus, et ipsi dixerunt, quia non vult rex perdere solatium tuum, eo quod parum de generatione vestra remanserit.14 At ille intelligens dolum eorum, lacrymis perfusus, ait: Invitatione vestra in has Gallias sum delatus; thesaurorum vero meorum, in quibus immensum pondus argenti continetur et auri, ac diversarum specierum, aliquid in Avennica urbe retinetur, aliquid Guntchramnus Boso diripuit.15 Ego vero iuxta Dei auxilium, spe omni in vobis posita, vobis consilium meum credidi, per vos regnare semper optavi.16 Nunc cum Deo vobis sit actio, si quid mihi mendacii dixeritis: ipse enim iudicet causam meam.17 Haec eo dicente, respondit Mummolus: Nihil tibi fallaciter loquimur, sed ecce viros fortissimos stantes ad portam tuum operientes adventum.18 Nunc autem depone baltheum meum aureum quo cingeris, ne videaris in iactantia procedere, et tuum accinge gladium, meumque restitue.19 Et ille: Non simpliciter, inquit, haec verba suscipio, ut ea quae de tuis usque nunc in charitate usus sum, a me auferantur.20 Mummolus vero asserebat cum iuramento, nihil ei moleste fieri.21 Egressi igitur portam, ab Ollone Biturigum comite et Bosone susceptus est.22 Mummolus autem cum satellitibus in urbem regressus, portam firmissime obseravit.23 Hic autem cum se in manibus inimicorum cerneret traditum, elevatis ad coelum manibus et oculis, ait: Iudex aeterne, et ultio vera innocentium, Deus, a quo omnis iustitia procedit, cui mendacium non placet, in quo nullus doles neque versutia malitiae continetur, tibi commendo causam meam, deprecans ut sis velociter ultor super eos, qui me insontem manibus tradiderunt inimicorum.24 Haec cum dixisset, consignans se cruce Dominica, abire coepit cum hominibus supradictis.25 Cumque a porta se elongassent, sicut est circa urbem vallis tota in praecipitium, impulsus ab Ollone cecidit, illo quoque clamante: En vobis Ballomerem vestrum, qui se regis et fratrem dicit et filium.26 Et immissa lancea, voluit eum transfigere, sed repulsa a circulis loricae nihil nocuit.27 Denique cum elevatus ad montem regredi niteretur, Boso emisso lapide caput eius libravit, qui cecidit.28 et mortuus est.29 Venitque omne vulgus, et defixis in eum lanceis, pedes eius fune ligantes, per omnia exercituum castra traxerunt; evellentesque caesariem ac barbam eius, insepultum ipso in loco quo interfectus fuerat, reliquerunt.30 Nocte vero sequenti, ii qui primi erant, omnes thesauros quos in urbe reperire potuerunt, cum ministeriis ecclesiae clam abstulerunt.31 Mane vero reseratis portarum valvis, immisso exercitu, omne vulgus inclusum in ore gladii tradiderunt, sacerdotes quoque Domini cum ministris ad ipsa ecclesiarum altaria trucidantes.32 Postquam autem cunctos interfecerunt, ut non remaneret mingens ad parietem, omnem urbem cum ecclesiis reliquisque aedificiis succenderunt, nihil ibi praeter humum vacuam relinquentes.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.42

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXXVII. <<<     >>> XXXIX.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVIII.