monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XXXVII.
Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., , XXXVI. <<<     >>> XXXVIII.

Gregorius Turonensis, Historia Francorum, LIBER SEPTIMUS., XXXVII.

1 Quintus et decimus in hac obsidione effulserat dies, et Leudegisilus novas ad destruendam urbem machinas praeparabat: plaustra enim cum arietibus, clitellis et axibus erant texta, sub quibus exercitus properaret ad destruendos muros.2 Sed cum appropinquassent, ita lapidibus obruebantur, ut omnes appropinquantes muro corruerent.3 Cuppas cum pice et adipe accensas supra eos proiicientes, alias vero lapidibus plenas super eos deiiciebant.4 Sed cum nox certamina prohiberet, hostes ad castra regressi sunt.5 Erat autem cum Gundovaldo et Chariulfus, valde dives ac praepotens, cuius apothecis ac promptuariis urbs valde referta erat: de cuius substantia hi maxime alebantur.6 Bladastes autem haec cernens quae gerebantur, metuens ne Leudegisilus obtenta victoria eos morti traderet, imposito igne in ecclesiae domo, concurrentibus ad incendium mitigandum inclusis, ille fuga dilapsus abscessit.7 Mane autem facto, exercitus iterum ad bella consurgit, ac ex virgis fasces faciunt, quasi ad complendam vallem profundam, quae a parte Orientis sita erat: sed nocere haec machina nihil potuit.8 Sagittarius vero episcopus frequentius muros cum armis circumibat, et saepius lapides contra hostem manu propria iecit e muro.
Gregorius Turonensis HOME

hab1092.42